Edmundus Stoiber
Edmundus Rogerius Stoiber, vulgo plenius Edmund Rüdiger Stoiber (natus die 28 Septembris 1941 oppido Oberaudorf) vir publicus Bavariae et sodalis factionis christianae socialis Bavariae (ad litteram: Christiana Socialis Unio - CSU), quae cum Factione Christiana Democratica Germaniae fractione politica in Germania cuniuncta est.
Munus
recensereAnnis 1962 - 1967 Stoiber Monachii iurisprudentiae atque rebus politicis studebat atque 1971 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum minister publicus in administerio oecologiae Bavariae laborabat.
Cursus honorum
recensereAnnis 1974 - 2008 Stoiber legatus senatus terrae Bavariae fuit et 1978 - 1983 secretarius generalis CSU , ab anno 1982 administer Bavariae in officio praesidis ministrorum Francisci Iosephi Strauß erat; eius successor Maximilianus Streibl eum post mortem Strauß administrem rerum internarum fecit. Anno 1993 Streibl corruptionis accusatus a magistratu recedere coactus est atque Stoiber ab anno 1993 praeses ministrorum Bavariae et ab anno 1999 etiam praeses CSU fuit. Die Iovis 18 Ianuarii anno 2007 Stoiber annuntiat se abdicaturum munera et praesidentis administrorum Bavariae et capitis partium die constituto pridie Kalendas Octobres. Stoiber accusatur sodalem partium et itidem consiliariam Gabrielam Pauli auscultari atque observari aut ipse curavisse aut impedire non potuisse.
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Edmundum Stoiber spectant. |
Franciscus Iosephus Strauß |Iosephus Brunner |Henricus Lechmann |Fridericus Zimmermann |Antonius Jaumann |Maximilianus Streibl |Geroldus Tandler |Edmundus Stoiber |Otto Wiesheu |Geroldus Tandler (iterum) |Ervinus Huber |Bernd Protzner |Thomas Goppel |Marcus Söder |Christina Haderthauer |Carolus Theodorus zu Guttenberg |Alexander Dobrindt |Andreas Scheuer |Marcus Blume