Ioannes Seidel
Ioannes (vulgo: Hanns) Seidel (natus 12 Octobris 1901, mortuus 5 Augusti 1961) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.
Munus
recensereSeidel annis 1921 - 1925 linguae Germanicae et iurisprudentiae Ienae, Friburgi Brisgoviae, Herbipolisque studebat. Tum referendarius fuit atque ab anno 1929 iuris consultus laboravit. Bello Orbis terrarum II militibus praepositus interfuit.
Cursus honorum
recensereAnno 1932 Factionem Bavaricam Popularem (BVP) adiit atque idcirco anno 1933 a Nazistis in carcerem iactus est. In Lituaniam in exilium fugit, brevi autem tempore reverti potuit atque etiam mumere iurisconsulti fungi concessum est. Anno 1945 Seidel, interim sodalis CSU, Americani, qui Bavariam occupaverant, eum pago Aschaffenburgo praeposuerunt, quem magistratum - postea etiam suffragio populari confirmatum ad usque 1947 tenuit. Tum ab anno 1946 legatus senatus terrae Bavariae atque annis 1947 ad usque 1954 administer Bavariae rei publicae oeconomiae fuit. Anno 1955 praeses CSU contra candidatum Franciscum Iosephum Strauss electus est. 16 Octobris 1957 denique successor Gulielmi Hoegner (SPD) etiam praeses ministrorum Bavariae factus est. Sed ab anno 1960 morbo laboravit atque 22 Ianuarii eius anni a magistratibus suis recedit. Successor eius Ioannes Ehard (CSU) electus est. Paulo post mortuus est.