Wikidata Paulus Giesler
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Giesler: imago
Nativitas: 15 Iunii 1895; Siegen
Obitus: 8 Maii 1945, 4 Maii 1945; Bischofswiesen
Patria: Germania

Officium

Officium: Praeses ministrorum Bavariae, Administer Foederalis Rerum Internarum, member of the Reichstag of Nazi Germany, Bavaria's interior minister, Reichsminister des Innern
Munus: architectus, politicus

Memoria

Laurae: Golden Party Badge, Iron Cross, Honour Cross of the World War 1914/1918, Wound Badge

Paulus (vulgo: Paul) Giesler (natus 15 Iunii 1895 Sigae[1], mortuus 8 Maii 1945 Bischofswiesen) vir publicus Theodiscus et sodalis NSDAP fuit.

MunusRecensere

Giesler anno 1914 sua sponte miles Belli Magni factus est et multos honores adeptus est. Bello finito munus architecti edidiscit et annis 1922 - 1933 architectus Siegen laboravit.

Cursus honorumRecensere

Primo sodalis factionis Theodisciae Nationis Popularis (DNVP) fuit. Ignoto die autem sodalis NSDAP factus est. Post 30 Ianuarii 1933 Giesler acerrime contra inimicos politicos consuluit, ut e.g. contra collegia opificum 2 Maii 1933. A die 1 Novembris 1933 etiam legatus Dietae Imperii Germanici (Reichstag) fuit, qui autem tum nullam auctoritas habuit. Anno 1939 Bello orbis terrarum II interfuit. Anno 1941 dux NSDAP (Gauleiter) Vestfaliae Australis factus est. 23 Iunii 1942, postquam Adolphus Wagner aploplexia aegrotus est, dux NSDAP Monaci factus est. Giesler et administer Bavariae institutionis publicae et internarum rerum nominatus est. 1 Novembris 1942 Ludovicus Siebert praeses ministrorum Bavariae mortuus est et Giesler nunc et praeses ministrorum Bavariae atque solus administer erat. 13 Ianuarii 1943 oratione de CDLXX anniversario universitais Monaci ebriacus studiosas increpuit, quod studerent magis quam liberos parerent. In sodales Albae Rosae acerrime consuluit, supllicia publica flagitavit. 30 Aprilis 1945 Adolphus Hitler ex testamento eum Administrem Imperii Rerum Internarum fecit, sed officio non vere fungebatur, quod de militibus Americanis fugae se dedit. 8 Maii 1945, cum Americani Bavariam occuparent, Giesler mortem sibi conscivit. Successor eius praeses ministrorum 28 Maii Fridericus Schäffer factus est.

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3