Georgius de Hertling

Georgius Freiherr (ab anno 1914: Marchio) von Hertling ( Darmstadii natus die 31 Augusti 1843 - obiit die 4 Ianuarii 1919 in Ruhpolding, Bavaria superioris) fuit philosophus, vir publicus, ac cancellarius Imperii Germanici a die 1 Novembris 1917 usque ad diem 30 Septembris 1918.

Index

Iuventus et MunusRecensere

Hertling post scholam Darmstadii finitam Monasterii, Monachii, Berolinique philosophiae studebat. 1864 doctor philosophiae promotus est. 1867 Bonnae habilitatus propter catholicam fidem non prius quam 1880 professor nominatus est.

Cursus honorumRecensere

Hertling sodalis factionis catholicae Centrum fuit atque annis 1875 - 1890 et 1896 - 1912 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. 9 Februarii 1912 Luitpoldus, vicarius regis Bavariae eum praesidem ministrorum nominavit: Zentrum maiorem partem legatorum in senatus terrae Bavariae miserat. Hoc actum vicarii primum gradum ad moarchiam Bavaricam a parlamento rectam fuit. Bello Orbis Terrarum I sectator cancellarii Theobaldi de Bethmann Hollweg fuit. Cum hic Iulio 1917 recedere coactus esset, Hertling cancellarius fieri rogatus hoc negavit. Sed postquam Georgius Michaelis Octobre eiusdem anni etiam recessit, Hertling - iam aetate fessus - magistratum cancellarii imperii et praesidis ministrorum Borussiae subiit. Frustra pacem sine adiunctionibus atque suffragium aequum Borussiae petivit. 3 Octobris 1918 Maximilianus de Baden eius successor destinatus est.

Lege etiam (Germanice)Recensere

  • Winfried Becker: "Georg von Hertling 1843-1919. Jugend und Selbstfindung zwischen Romantik und Kulturkampf.", Schöningh 1981, ISBN 3-506-79931-2
  • Winfried Becker: "Georg von Hertling 1843-1919", Schöningh 1998, ISBN 3-506-70868-6

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgius de Hertling spectant.