Fridericus Krafft Comes de Crailsheim
Obitus: 13 Februarii 1926, 15 Februarii 1926; Monacum
Patria: Germania
Nomen nativum: Friedrich August Ernst Gustav Christoph Krafft von Crailsheim
Officium
Consociatio
Familia
Memoria
Fridericus Krafft Comes de (vulgo Friedrich Krafft Graf von) Crailsheim (natus 15 Martii 1841 Onoldi, mortuus 13 Februarii 1926 Monachii) vir publicus Bavariae fuit.
MunusRecensere
Crailsheim urbibus Erlangen, Lipsiae, Turicique studebat atque ab anno 1870 minister publicus in administerio Bavariae comerciorum, ab anno 1872 in administerio domus regiae et rerum externarum laboravit.
Cursus honorumRecensere
Anno 1880 ipse administer rerum externarum atque anno 1890 praeses ministrorum factus est. Hunc magistratum ad annum 1903 gessit. anno 1901 Comes factus est.
ConsiliaRecensere
Res externae et Imperii TheodisciRecensere
Crailsheim Othonem de Bismarck admirabatur atque cum Borussia amicitiam tenuit. Tamen privilegia Bavariae obtinuit.
Quomodo cum rege egitRecensere
Ludovicus II, rex Bavariae propter cupiditate aedificandi atque aliis de causis multis hominibus insanus habebatur. Primis annis Crailsheim regem ad officia adhibuit, 10 Iunii 1886 propter sumptus enormos aedificiorum regem insanum declarari cum praeside ministrorum Ioanne Barone de Lutz et Luitpoldo principe constituit: Luitpoldus vicarius regis factus est. 13 Iunii Ludovicus nescimus quo modo mortuus est.
Consilia internaRecensere
Crailsheim autem ad usque annum 1903 praeses ministrorum mansit et consiliarius vicarii regis Luitpoldus. Fuit nullius factionis sodalis atque et cum sociali democratica et cum catholica Zentrum factione feliciter egit.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Krafft, comitem de Crailsheim spectant. |