Marcus Söder
Marcus (Germanice Markus) Söder (natus 5 Ianuarii 1967 Norimbergae) rerum politicarum peritus Bavaricus factionis Christianae Socialis est.
Patria: Germania
Familia
Proles: Gloria-Sophie Burkandt
Munus
recensereAnno 1986 Söder testimonium maturitatis adeptus est et unum annum militiavit. Annis 1987 - 1991 Erlangae iurisprudentiae studebat ac primam probationem accepit. Tum apud stationem radiophonicam Bavariae Diurnarius operam dedit. Anno 1998 doctor iurisprudentiae promotus est.
Cursus honorum
recensereSöder iam iuvenis sodalis Unionis Iuvenilis erat et qui Franciscum Iosephum Strauß admiraretur. Anno 1994 primum legatus ad parlamentum rei publicae Bavariae electus est et ad hodiernum diem manet. Ab anno 2007 minister Bavariae in consiliis ministrorum Guntheri Beckstein atque Horatii Seehofer erat. Die 16 Martii 2018 praeses ministrorum, successor Seehoferis, electus est, qui minister foederalis rerum internarum nominatus est[1]. A die 19 Ianuarii 2019 etiam praeses factionis Christianae Socialis est.
Familia
recensereSöder uxorem duxit atque unam filiam duosque filios habet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Marcum Söder spectant. |
Notae
recensere
Badenia-Virtembergia: Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides) |Bavaria: Marcus Söder (CSU) |Berolinum: Michael Müller (SPD) |Brandenburgum: Dietmarius Woidke (SPD) |Urbs Hanseatica Brema: Carsten Sieling (SPD) |Hamburgum: Petrus Tschentscher (SPD) |Hassia: Volkerus Bouffier (CDU) |Megalopolis-Pomerania Citerior: Manuela Schwesig (SPD) |Rhenania Septentrionalis et Vestfalia: Henricus Wüst (CDU) | Rhenania-Palatinatus: Maria-Ludovica Dreyer (SPD) |Saravia: Tobias Hans (CDU) |Saxonia: Michael Kretschmer (CDU) | Saxonia-Anhaltinum: Reinerus Haseloff (CDU) |Saxonia Inferior: Stephanus Weil (SPD) |Slesvicum et Holsatia: Daniel Günther (CDU) |Thuringia: Bodo Ramelow (Sinistra) | |