Reinerus Haseloff (natus 19 Februarii 1954 vico Bülzig apud Salinas Saxonicas) vir publicus Theodiscus factionis CDU est.

Reinerus Haseloff anno 2012

Iuventus et munus

recensere

Haseloff, postquam testimonium maturitatis accepit, annis 1973 - 1978 Dresdae et Berolini physicae studebat et diploma accepit. Deinde in Instituto Circumiectuuum explorandorum laboravit. Anno 1991 doctor physicae promotus est. Annis 1992 - 2002 Haseloff director magistratus laboris Wittenbergae fuit.

Haseloff uxorem duxit atque duos liberos habet.

Cursus honorum

recensere

Haseloff iam tempore Rei publicae Democraticae Germanicae - anno 1976 - sodalis CDU factus est. Anno 1990 inter rectores factionis terrae electus est et ab anno 1994 praeses vicarius factionis CDU Saxoniae-Anhaltini et ab anno 2008 et soldalis gremii regnantis totius CDU est. Anno 2002 secretarius statalis in Administerio Oeconomiae et Laboris Saxoniae-Anhaltini nominatus et anno 2006 ipse administer factus est. Anno 2011 candidatus suae factionis praesidis ministrorum Saxoniae Anhaltini et successoris Gualphangi Böhmer erat[1] et deinde cum SPD novum foedus regnandi signavit, postquam CDU electione 20 Martii 2011 32,5 per centum suffragiorum accepit et fractio fortissima in senatu terrae est. Die 19 Aprilis praeses ministrorum Saxoniae Anhaltini electus est[2].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Reinerus Haseloff spectant.
Praesides Ministrorum Saxoniae-Anhaltini