Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Daniel Günther
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Iulii 1973; Kielia
Patria: Germania

Officium

Officium: Member of the Landtag of Schleswig-Holstein, Minister-President of Schleswig-Holstein
Munus: politicus

Daniel Günther (natus die 24 Iulii 1973 Kieliae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Iuventus et munusRecensere

Günther Ekerenfordae scholam frequentavit et anno 1993 testimonium maturitatis accepit. Tum Kieliae rebus politicis, oeconomiae et psychologiae studebat et gradum magistri adeptus est. Deinde secretarius factionis suae Ekerenfordae (2000 - 2005) et Slesvici-Holsatiae (2005 - 2012) erat. Praeterea inter alia pro oppido Ekerenforda et opere fundato "Hermannus Ehlers" operam dedit. Die 1 Novembris 2019 ei Dietmarius Woidke (Brandenburgum successit[1].

Cursus honorumRecensere

Annis 1998 - 2014 Günther consiliarius oppidi Ekerenfordae erat, annis 2003 - 2005 etiam magister civium vicarius huius urbis. Ab anno 2009 legatus ad senatum terrae Slesvici-Holsatiae est, ab anno 2014 praeses legatorum suae factionis et ab anno 2016 praeses totius factionis CDU in Slesvico-Holsatia. Die 7 Maii 2017 in electione senatus terrae plurima suffragia accepit[2] et nunc cum FDP et Viridibus factione de foedere regendi agit[3]. Die 27 Iunii 2017 Günther praeses ministrorum Slesvici-Holsatiae electus est. Foedus regnandi regit factionum CDU, FDP et Viridum[4]. Die 1 Novembris 2018 magistratum Praesidis Consilii Foederalis Germaniae iniit[5].


FamiliaRecensere

Günther uxorem duxit atque filiam habet.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Danielem Günther spectant.
Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)