Hermannus (Theodisce Hermann) Ehlers (natus 1 Octobris 1904 Berolini, mortuus 29 Octobris 1954 Oldenburgi) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat.

Wikidata Hermannus Ehlers
Res apud Vicidata repertae:
Hermannus Ehlers: imago
Hermannus Ehlers: imago
Nativitas: 1 Octobris 1904; Berolinum
Obitus: 29 Octobris 1954; Oldenburgum
Patria: Germania

Iuventus et munus

recensere

Pater eius adiutor cursus publici fuit. Berolini maturitatem adeptus est et ab anno 1922 in Alma Universitate Humboldtiana Berolinensi et Bonnae iurisprudentiae studebat. Primam probationem accepit et anno 1929 doctor iurisprudentiae promotus est. Secundam probationem accepit et ab anno 1931 consiliarius iuris ecclesiae evangelicae fuit.

Tempus Nazistarum

recensere

Anno 1933 - 1934 Köhler consiliarius iuris Steglicii regionis Berolini fuit. Deinde dimissus et Nazista quidam in eius locum positus est. Tum causidicus laborabat et reos Ecclesiae Confitentis defendebat. Anno 1936 iudex factus anno 1939 iterum dimissus est, quod ecclesiam confitentem audiuvisset. Anno 1940 miles factus est et Bello Orbis Terrarum II postremo succenturio interfuit.

Cursus honorum

recensere

Post Bellum finitum ab anno 1946 sodalis CDU fuit. Magistratibus diversis ei oblatis tamen consiliarius ecclesiae evangelicae Oldenburgi fiebat. Ab anno 1949 ad usque mortem Ehlers legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. 19 Octobris 1950 Ehlers successor Erici Köhler praeses Dietae Foederalis electus est. Anno 1953 iterum electus 29 Octobris 1954 morbo inopinato aegrotus Oldenburgi mortuus est.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •