Volfgangus (Theod.: Wolfgang) Thierse (natus 22 Octobris 1943 Vratislaviae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Wikidata Volfgangus Thierse
Res apud Vicidata repertae:
Volfgangus Thierse: imago
Volfgangus Thierse: imago
Nativitas: 22 Octobris 1943; Vratislavia
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Volfgangus Thierse anno 2005

Iuventus et Munus recensere

Pater eius iurisconsultus erat. Anno 1945 familia e Vratislavia expulsus est, in oppido Eisfeld in Thuringia vivit. Thierse, postquam maturitatem Hilpertohusae adeptus est, tirocinium typographi fecit et annis 1964 - 1968 Berolini culturae et litteris Theodiscis studebat. Deinde ea in universitate adlatus scientificus fuit. Anno 1975/1976 administer publicus in administerio culturae RDG operam deditt. Tum minister dimissus est, quod contra Wolfgangum Biermann poetam expulsum intercederet. Annis 1977 - 1990 pro Academiae Scientiarum RDG laboravit.

Cursus honorum recensere

Thierse inter eversionem rerum RDG Ianuario 1990 sodalis SPD factus est et 18 Martii legatus Camerae Popularis liberae electae RDG electus est. A mense Iunio praeses SPD in RDG fuit. 3 Octobris cum 144 aliis legatis Camerae Popularis post Germaniam reconciliatam legatus Dietae Foederalis Germaniae factus est et ad hunc diem iterum iterumque electus est. Annis 1990 - 1998 praeses vicarius legatorum SPD fuit, deinde praeses Dietae Foederalis electus est, quem honorem ad annum 2005 tulit. Annis 2005 - 2013 praeses vicarius parlamenti erat. Praeterea annis 1990 - 2005 praeses vicarius factionis SPD fuit. Anno 2013 noniam candidatus parlamenti Germanici erat[1].

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Volgangum Thierse spectant.

Notae recensere