Eugenius Gerstenmaier
Eugenius (Eugen) Gerstenmaier (natus 25 Augusti 1906 in Badeniae oppido Kirchheim unter Teck, mortuus 13 Martii 1986 in oppido Oberwinter apud Rigomagum) vir publicus Germaniae et sodalis primo factionis Theodiscae nationalis popularis (DNVP) Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) erat.
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam Gerstenmaier tirocinium mercatoris fecit et deinde maturitatem adeptus est. Ab anno 1930 Tubingae, Rostochii et in Universitate Turicensi philosophiae, litteris Theodiscis atque theologiae evangelicae studebat. Cum nazistae anno 1933 Germaniae rerum potiti sunt, Gerstenmaier publice contra eos dixit, quod ecclesiam persequerentur. Itaque aliquamdiu in carcerem missus est, tamen sodalis Ecclesiae Confitentis factus est. Anno 1935 doctor theologiae promotus et anno 1938 habilitatus est. Sed nazistae ei veniam legendi interdixerunt. Mox ad homines resistentes accessit et particeps coniurationis 20 Iulii 1944 fuit. Deinde captus et a Rolando Freisler 11 Ianuarii 1944 ad septem annos carceris damnatus est. Anno 1945 a militibus Americanis liberatus est. Post secundum bellum mundanum Gerstenmaier praeses operis evangelici auxilii factus est et ad annum 1951 mansit.
Cursus honorum
recensereAnno 1949 sodalis CDU factus et in Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 1969 mansit. 17 Novembris 1954 praeses Diaetae Foederalis electus est et ad 23 Ianuarii 1969 hoc officio fungebatur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Eugenius Gerstenmaier spectant. |