Coniuratio 20 Iulii 1944
20 Iulii 1944 in Germania praefecti militum conati sunt Adolfum Hitler necare. Ille tamen levibus vulneribus acceptis impetui in suo praesidio "lupari" (Germanice Wolfsschanze) in Polonia sito superfuit; sed quattuor militum praefecti qui coniurationi non intererant necati sunt.
Insidiator Nicolaus Schenk Comes de Stauffenberg praesidium iam reliquerat ut Berolini cum aliis militum praefectis seditionem in Hitler duceret. Impetu autem irrito atque Adolfo Hitler vivo seditio profligata est antequam incepit. Iam vesperi eiusdem diei Nicolaus de Stauffenberg comprehensus et paullo postea supplicio affectus est.
Alii insidiatores
recensereInter insidiatores multi homines fuerunt, qui partim detecti et necati, partim autem fine belli servati sunt. Hic legis nomina nonnullorum:
- Aloysius Beck
- Eugenius Bolz
- Axelius von dem Bussche-Streithorst
- Gulielmus Canaris
- Ioannes de Dohnanyi
- Ioannes Bernd Gisevius
- Iacobus Kaiser
- Iulius Leber
- Paulus Löbe
- Helimutus Iacobus Comes de Moltke
- Fridericus Olbricht
- Ioannes Paulus Oster
- Ioannes Popitz
- Fridericus Werner von der Schulenburg
- Henning de Tresckow
- Petrus Comes Yorck de Wartenburg
Pelliculae
recensere- 2008 : Valkyrie