Ioannes Popitz
Ioannes (Theod. Johannes) Popitz (natus 2 Decembris 1884 Lipsiae, supllicio affectus 2 Februarii 1945 Berolini) vir publicus Germaniae primo nullius factionis, deinde NSDAP erat.
Iuventus et munus
recenserePater eius medicamentarius fuit. Ipse post scholam maturitate finitam in Academia Lausannensi, Lipsiae Berolini atque Salinis Saxonicis iurisprudentiae studebat. Annis 1914 - 1919 Popitz in Administerio Borussiae Internarum Rerum laboravit. Anno 1919 in Administerium Imperii Aerarii Publici mutavit et Popitz urgente vectigalium in summam negotiorum (Theod. Umsatzsteuer) creatum est. Ab anno 1922 Popitz praeterea professor rerum aerarii in Universitate Berolini vocatus est.
Cursus honorum
recensereAnnis 1925 - 1929 secretarius statalis in Administerio Borussiae Aerarii Publici fuit. 21 Decembris 1929 Popitz propter controversias cum consilio ministrorum Imperii missionem ad beneficia tributa fruenda accepit. Sed 1 Novembris 1932 a Francisco de Papen cancellario Administer Imperii sine officiis et Administer Borussiae Aerarii Publici pro tempore nominatus est. Et Curtio de Schleicher cancellario hoc officium cepit. Cum aliis administris 27 Ianuarii 1933 dimissus est. Sed 21 Aprilis 1933 ab Hermanno Göring praeside ministrorum Administer Borussiae Aerarii nominatus est. Quamquam primo non sodalis NSDAP fuit, Adolpho Hitler initio favebat, quod eius magnam auctoritatem probabat. 30 Ianuarii 1937 factionem unicam tandem accessit.
Obstantia et Mors
recensereAnno 1938 Popitz paulatim facta Nazistarum negavit, cum acerrime contra Iudaicos consuluerunt. Itaque ad Carolum Fridericum Goerdeler accessit et cum aliis res novas studere coeperunt. Coniurationem 20 Iulii 1944 paraverunt, qua Hitler tyrannus necaretur. Popitz administer aerarii et culturae foret, si coniurati victuri essent. Cum autem insidiae et consilia coniuratorum detecta essent, Popitz 21 Iulii captus et in carcerem missus est. 3 Octobris 1944 ad supplicium damnatus et 3 Februarii 1945 Berolini caesus est.
Nexus externi
recensere
Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) | |
Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) | Guntherus Gereke (Populus ruris) | |