Guntherus (Günther) Gereke (natus 6 Octobris 1893 in fundo Gruna apud Delitium, mortuus in oppido Neuenhagen apud Berolinum) vir publicus Germaniae et sodalis variarum factionum fuit.

Guntherus Gereke in consilio ministrorum Hitler (inter stantes secundus a laeva)

Iuventus et munus

recensere

Postquam maturitatem adeptus est, Gereke Lipsiae, Herbipolis, Monachii atque Salinis Saxonicis iurisprudentiae, rebus politicis atque oeconomiae studebat. Anno 1915 primam probationem accepit atque 1916 doctor iurisprudentiae et rerum politicarum promotus est. Anno 1918 secundam probationem accepit.

Cursus honorum in Re publica Vimariana

recensere

Gereke anno 1919 sodalis factionis popularis Germanicae nationalis et praeses pagi (Landrat) Torgau factus est. Praeterea legatus provinciae Saxoniae Borussiae electus est. Ab anno 1921 ad 1923 Hannoverae provinciae minister publicus erat. Tum magistratum reliquit, ut fundum patruum administraret. Eo tempore foedus vicorum et oppidorum condidit et ad annum 1933 mansit. Mense Maio 1924 pro factione DNVP legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1928 mansit. Anno 1929 factionem DNVP reliquit et novam factionem, quae "Populus Ruris" nominabatur, condidit. Ab anno 1930 ad 1932 Gereke iterum legatus Dietae imperii fuit. Et anno 1932 collegium reelectioni Pauli de Hindenburg praesidis favendum fuit. Henricus Brüning cancellarius eum commissarium statalem laboris fecit, in consilio ministrorum de Schleicher iterum ad laborem parandum commissarius et Administer Imperii sine officiis fuit. Et Adolpho Hitler cancellario paucos menses commissarius mansit.

Dictatura nazista

recensere

Martio 1933 crimine peculatus damnatus et in carcerem missus est. Et anno 1936 brevi tempore in carcere fuit et iterum post coniurationem 20 Iulii 1944.

Cursus honorum post bellum

recensere

Secundo bello mundano finito Gereke primo ab auctoritate Sovietica praeses vigilum in provincia Saxonia-Anhaltino factus est. Sed anno 1946 in Zonam Britannicam fugit. In Cella urbe in Saxonia Inferiore Gereke sodalis CDU factus est. Anno 1947 legatus senatus terrae fuit. Die 9 Decembris 1946 Administer Saxoniae Inferioris rerum Internarum nominatus est, die 11 Aprilis 1947 dimissus est. A die 9 Iunii 1948 ad 21 Iunii 1950 Administer Rei Agrariae Saxoniae Inferioris erat. Anno 1949 Conradum Adenauer praesidem CDU valde vituperavit, quod is consilia divisioni Germaniae faveret. Itaque Gereke anno 1950 clam in orientem partem Germaniae iter fecit et cum Gualterio Ulbricht duce Communistarum de cibis tradendis agebat. Cum revertebat, Adenauer eum a magistratu Administri se recedere coegit. Tum ad Conventum Totius Germaniae/Foedus Fugatorum et Iure Depositorum (GB/BHE) accessit. Quam factionem anno 1951 reliquit et novam "factionem socialem Germanicam" condidit. Anno 1951 iterum legatus senatus terrae electus est. Gereke a CDU nunc valde vituperatus est: Erant, qui dicunt, Gereke esse servus communistarum. Itaque die 26 Iulii 1952 Rem publicam Democraticam Germanicam (RDG) transmigravit. Hic iterum sodalis factionis CDU (RDG) factus est. Praeterea praeses foederis educationis equorum erat.

Nexus externi

recensere
Consilium ministrorum de Schleicher (3 Decembris 1932 - 28 Ianuarii 1933)

Curtius de Schleicher (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (nullius factionis) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Franciscus Gürtner (DNVP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Magnus Baro de Braun (DNVP) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Ioannes Popitz (nullius factionis) | Guntherus Gereke (Populus ruris)