Carolus Fridericus Goerdeler
Carolus Fridericus Goerdeler (Piłae apud Posnaniam, 31 Iulii 1884—supplicio adfectus Berolinii, 2 Februarii 1945) fuit iuris consultus et vir publicus Germanicus. Ab anno 1930 usque ad annum 1937 fuit Lipsiae praefectus urbis.
Die 1 Aprilis 1937, Goerdereler se a munere removit quia Nazisti monumentum ab eis deletum compositori Iudaeo Felici Mendelssohn Bartholdy dicatum restituere non volebant.
Goerdereler inter coniurationis 20 Iulii 1944 coniuratos fuit. Die 12 Augusti 1944, comprehensus est et in vincula coniectus et die 11 Septembris eiusdem anni capite damnatus est. Die 2 Februarii 1945 supplico affectus est.
Lege etiam
recensere- Gillmann, Sabine, et Hans Mommsen, eds. 2003. Politische Schriften und Briefe Carl Friedrich Goerdelers. Monaci: K. G. Saur. ISBN 3-598-11631-4.
- Meyer-Krahmer, Marianne. 1988. Carl Goedeler und sein Weg in den Widerstand: Eine Reise in die Welt meines Vaters. Friburgi Brisgoviae: Herder. ISBN 3-451-08553-4.
- Ritter, Gerhard. 1984. Carl Goerdeler und die deutsche Widerstandsbewegung. Stuttgarti. ISBN 3-421-06181-5.
Nexus externi
recensere- Opera Caroli Friderici Goerdeler aut de Carolo Friderico Goerdeler apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Caroli Friderici Goerdeler biographia in Museo historico Germaniae (Deutsches Historisches Museum)
- Biographia
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |