Bodo Ramelow (natus die 16 Februarii 1956 in Osterholz-Scharmbeck Saxoniae Inferioris) est vir publicus factionis Sinistrae. Die 5-a Decembris 2014 electus est praeses ministrorum Thuringiae.[1] quo munere usque diem 5 Februarii 2020 functus est; successor eius erat homo politicus liberalis Thomas Kemmerich,[2] sed Ramelow die 4 Martii 2020 iterum praeses ministrorum electus est.[3]

Wikidata Bodo Ramelow
Res apud Vicidata repertae:
Bodo Ramelow: imago
Bodo Ramelow: imago
Nativitas: 16 Februarii 1956; Osterholz-Scharmbeck
Patria: Germania

Familia recensere

Ramelow ter uxores duxit. E matrimonio primo duos filios habet.

Munus recensere

 
Bodo Ramelow anno 2011

Postquam anno 1971 scholam finivit, annis 1971 - 1974 apud pantopolium Karstadt Giessae tirocinium mercatoris fecit atque deinde ad annum 1981 hoc munere operam dedit. Deinde ad annum 1990 secretarius collegii opificum in Hassia fuit et tum ad annum 1999 praeses collegii opificum commercii in Thuringia. Praeterea annis 1992 - 1999 praeses societatis domiciliorum in Erfordia erat.

Cursus honorum recensere

Anno 1999 Ramelow ad Factionem socialismi democratici (PDS) accessit atque legatus ad sentum terrae Thuringiae electus est ad ad annum 2005 mansit. Tum legatus factionis Sinistrae-PDS (ab anno 2007 Sinistrae) ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 2009 autem legatus in senatum terrae Thuringiae revertebat et praeses fractionis Sinistrae factus est. Anno 2014 iterum legatus senatus terrae lectus atque candidatus praesidis ministrorum erat, qui cum SPD et Viridibus de foedere regendi egit[4]. Die 5 Decembris 2014 profecto primus praeses ministrorum civitatis Germanicae factionis Sinistrae electus est[5]. Die 5 Februarii 2020 Ramelow electionem praesidis ministrorum perdidit et Thomas Kemmerich (FDP) ei successit, qui et suffragiis AfD electus est. Sed is iam die 8 Februarii 2020 se am magistratu recessit[6].

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bodonem Ramelow spectant.