Hermannus Ludovicus (Theod. Hermann Louis) Brill (natus 9 Februarii 1895 Gräfenroda in Circulo Ilm, mortuus 22 Iunii 1959 Aquis Mattiacis) vir publicus Germaniae et sodalis primo USPD, deinde SPD fuit.

Hermannus Brill anno 1930

Iuventus et munus

recensere

Brill maximus quinque liberorum vestificis fuit. Post scholam finitam ab anno 1909 seminarium magistrorum frequentavit. Primam probationem anno 1914, secundam anno 1920 accepit. Interea miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Ab anno 1921 magister laboravit. Anno 1923/1924 in administerio Thuringiae Internarum Rerum laboravit atque deinde Ienae iurisprudentiae, sociologiae, oeconomiae, philosophiae studebat et anno 1929 doctor iurisprudentiae promotus est.

Cursus honorum

recensere

Brill anno 1918 sodalis USPD factus est et 1919 legatus senatus terrae Saxoniae Gothae electus est. Anno 1920, cum Thuringia terra condita esset, legatus senatus terrae huius civitatis electus hunc honorem ad annum 1933 duxit, cum Nazistae rerum potiti sunt. Anno 1922 USPD reliquit et ad factionem SPD accessit. Iam 1930 Thuringiam NSDAP cum aliis factionibus rexerunt. Brill legatus contra Gulielmum Frick administrum internarum rerum NSDAP certabat, inter alia in consilio inquisitionis senatus terrae anno 1932: Etiam Adolphum Hitler testem interrogavit. Anno 1932 et brevi tempore legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Maii 1933 SPD, quae factio sua sententia nihil contra Nazistas faceret, reliquit et clam foedus resistentiae condidit. Saepe in carcerem missus est et ab anno 1943 etiam in Castra carceralia missus est. Anno 1945 ab exercitu Americano liberatus et Mense Iunio praeses ministrorum Thuringiae factus est. Sed iam Iulio anni 1945 Unio Sovietica Thuringiam occupabat, ut alligati antea constituerant et Brill ab administratione Sovietica dimissus est. Mense Decembri 1945 in Hassiam fugit, quod auctoritates Sovieticae KPD factioni favebant et sodales SPD insequebantur. Annis 1946 - 1949 praeses cancellariae statalis Hassiae fuit et ad mortem consiliarius consilii ministrorum Hassiae fuit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermannum Brill spectant.