Wikidata-logo.svg Iena
Res apud Vicidata repertae:
Iena: insigne
Civitas: Germania
Locus: 50°55′38″N 11°35′11″E
Numerus incolarum: 111 407
Situs interretialis
Nomen officiale: Jena

Gestio

Praefectus: Thomas Nitzsche
Procuratio superior: Thuringia

Geographia

Superficies: 114.76±0.01 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Ammerbach, Burgau, Closewitz, Cospeda, Drackendorf, Göschwitz, Ilmnitz, Isserstedt, Q1686788, Q1686794, Q1686795, Q1686796, Jenaprießnitz, Q1404342, Krippendorf, Kunitz, Laasan, Leutra, Lichtenhain, Lobeda, Löbstedt, Lützeroda, Maua, Münchenroda, Remderoda, Neulobeda, Vierzehnheiligen, Wenigenjena, Winzerla, Wöllnitz, Ziegenhain, Zwätzen
Territoria finitima: Circulus Saale-Holzland, Circulus Weimarer Land

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Beit Jala, Lugoj, Portus Cale, Erlanga, Berkeleia, San Marcos, Aubervilliers, Adiacium

Tabula aut despectus

Iena: situs
Forum mercaturae cum statua Ioannis Friderici Magnanimi, conditor universitatis
Media Iena et turris universitatis

Iena (-ae, fem.) sive Athenae ad Salam[1] urbs Thuringiae, et quidem incolarum numero secunda eius terrae urbium, cuius anno 1182 in tabula quadam prima mentio facta est. Flumen Sala per urbem fluit. Prope hanc urbem magno et claro proelio Napoleo imperator anno 1806 exercitum Prussicum vicit. Iena amplissima universitate gaudet, ubi, postquam anno 1548 condita est, multi et praeclari homines student et studuerunt. Anno 1975 numerus incolarum centena milia superavit. Comarchus Ienensis electus est Thomas Nitzsche anno 2018.

InsigneRecensere

Insigne urbis angelum argentea et caerulea veste indutum aureisque capillis, nimbo, lorica, galea, alis ornatum habet. Qui dextra sua hastam fauci draconis immittit viridis coloris, quem laevo pede premit. Sinistra autem angelus scutum aureum tenet, in quo leo ater. In imo insigni minus scutum videtur argenteum, in quo uva caerulea.

Septem miracula IenaeRecensere

In urbe laudantur sic dicta septem miracula Ienensia, quae his versibus heroicis enumerantur:

Ara, caput, draco, mons, pons, vulpecula turris,
Weigeliana domus: septem miracula Ienae.

Altissima turris universitatis est, quam temporibus rei publicae democraticae, quae dicebatur, erexerunt.

Res aspectabilioresRecensere

HominesRecensere

MortuiRecensere

NotaeRecensere

  1. Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Lege Ἰένα ("Iena") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam