Museum phyleticum (Theodisce Phyletisches Museum) Ienae in Germania (Vor dem Neutor no. 1) invenitur, haud procul a statione ferrivaria Jena Paradies situm. Theorias Darwinismi diligenter demonstrat.

Frons Musei Phyletici Ienensis.

Historia

recensere
 
Marina, elephas elegans, olim in museo Ienensi, nunc autem rursus Erfordiae exhibetur.

Curiosos evolutionem docet et eos de historia doctrinisque similibus certiorem facit. Hominis et bestiarum communia explorantur. Conditum est anno 1907 ab Ernesto Haeckel zoologo in aedibus affabre genere florali confectis. Quas construendas stipes privatorum pecuniaria iuverunt. Anno autem 1908, Universitas Litterarum Ienensis omnia acquisivit, ut spatium pro Instituto Zoologiae Praecipuae? suppeditaret.

Quotannis quindecies milia alumnorum veniunt spectatum et disciplinas repletum; visitatores non scholastici pauciores esse dicuntur. Unde expositiones volubiliter parentur et identidem novis aptentur. Rerum monstratarum multitudinem aula Vimariana ducalis dono dederat, ubi iam ex anno 1700 naturalia vulgo ostendebantur. Pars dextra mandibulorum balaenae Groenlandicae necnon eius scapula (cum inscriptione anni 1646) in hoc thesauro reperiuntur.

Curatores ante omnia velint vertebrata et invertebrata conservare, cum fossilibus. Notissimum est etiam sceletum sic dicti tauri aviti qui anno 1821 effossus est, Goethio ipso duce. Neque mentione careat ista villosa gorilla arte medicata. Talia maxime excitantia in museum advenerunt die quo Haeckel anniversarium septuagesimum quintum habuit.

In magno aquario exhibentur pulcherrimae cnidariorum pulmones. Occasione data res aliae inusitatae in museo spectari possunt. Elephas nomine Marina, qui diu Ienensibus indagatoribus ossa sua praebuit, ex anno 2018 post reditum in Horto Zoologico Erfordiensi stat.[1]

Bibliographia

recensere
  • Penzlin, H. (ed.): "Geschichte der Zoologie in Jena nach Haeckel (1909–1974)", Gustav-Fischer-Verlag, Ienae 1994, ISBN 3-334-60835-2.
  • Fischer, M. S., Brehm, G., Hoßfeld, U.: Das Phyletische Museum in Jena, Institut für Spezielle Zoologie, Ienae 2008, ISBN 978-3-9811758-3-7.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Phyleticum Ienense spectant.
  1. "Marina kehrt zurück," nuntius in paginis municipalibus Erfordiensibus, 16 Martii 2018.