Elephantus
- Si genus taxinomicum quaeris, vide Elephas (genus).
Elephantus,[1] sive elephas,[1] olim barrus,[2][3] est animal ex duobus mammalium familiae Elephantidarum generibus descriptum. Tres elephantorum species exstant: Loxodonta africana, Loxodonta cyclotis, et Elephas maximus (etiam Elephas indicus vulgo appellatus). Cetera Elephantidarum species et genera exstincta sunt, nonnullis post recentissimum aevum glaciale; nani autem mammuthi fortasse usque ad 2000 a.C.n. superfuerunt.[4] Elephanti aliaeque elephantidae inter animalia cutem crassam habentia olim numerabantur, in Pachydermatibus, ordine nunc inrito.
Elephanti sunt maxima animalia terrestria nunc viventia.[5] Tempus eorum gestationis est viginti duo menses—maximum omnium animalium terrestrium. Elephantus recens natus saepe pondo 120 chiliogrammatum est. Elephanti usitate a quinquaginta ad septuaginta annos vivunt, sed veterrimus elephantus notus octoginta duo annos vixit.[6] Maximus elephantus notus, in Angolia anno 1956 glandibus plumbeis petitus, fuit mas qui pondo 24 000 librarum fuit.[7] Minimi telluris elephanti noti, magnitudine vituli magni vel suis, fuerunt species praehistorica quae in insula Creta per Pleistocaenum habitabant.[8]
In cultura populari
recensereElephanti in cultura populari sunt omnibus locis praesentia rerum exoticarum signa.[9]
Ficticii elephanti usitate sunt personae in litteris puerilibus,[9] in quibus liberis sint exemplo morum optimorum,[9] idemque sunt huius generis litterarum celeberrimae personae.[9]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Oxford Latin Dictionary: elephantus elef- ~ntī m., (f.) Also elephā(n)s ~ntis." Lewis et Short: "ĕlĕphantus, i, and ĕlĕphās, antis (rarely ĕlĕphans, antis [...]), m. (fem.)."
- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Etiam bos Luca?, belua Inda?, gaetula.
- ↑ S. L. Vartanyan, V. E. Garutt, et A. V. Sher, "Holocene dwarf mammoths from Wrangel Island in the Siberian Arctic," Nature 362: 337–340 (25 Martii 1993).
- ↑ "African Elephant". National Geographic.
- ↑ Elephanti, in situ "Animal Corner."
- ↑ Fenykovi, Jose (4 Iunii 1956). "The Biggest Elephant Ever Killed By Man". USA: CNN. pp. 7.
- ↑ Dorothea M. A. Bate, "On Elephant Remains from Crete, with Description of Elephas creticus sp.n.," Proc. zool. Soc. London (1907), 238–50.
- ↑ 9.0 9.1 9.2 9.3 Van Riper, A. Bowdoin (2002). Science in popular culture: a reference guide. Westport: Greenwood Press. p. 73. ISBN 0-313-31822-0.
Bibliographia
recensere- Debruyne, R., V. Barriel, et P. Tassy. 2003. Mitochondrial cytochrome b of the lyakhov mammoth (proboscidea, mammalia): New data and phylogenetic analyses of elephantidae. Molecular Phylogenetics and Evolution 26 (3): 421–34.
- Van Riper, A. Bowdoin. 2002. Science in Popular Culture: A Reference Guide. Westport: Greenwood Press. ISBN 0313318220.
- Wikisource: "The Blindmen and the Elephant", a Ioanne Godfrey Saxe scriptus.
- Williams, Heathcote. 1989. Sacred Elephant. Novi Eboraci: Harmony Books. ISBN 0517573202.
Nexus externi
recensereVide elephantum in Victionario. |