Unam legis e paginis de
aevis archaeologicis
disserentibus

Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae'), etiam historia ante litteras scriptas appellata,[2] est spatium temporis inter usum primorum instrumentorum lapideorum ab homininis (abhinc annorum 3.3 milliones fere) et systemata scribendi primum excogitata, vel ut dicitur ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia propria coepisse habeatur.[3] Usus symbolorum, notarum, et imaginum paene ab ineunte inter homines erat, sed prima systemata scribendi nota abhinc annorum 5300 fere apparuerunt, quae autem aliquot milia annorum late nondum asciscebantur. Usus systemum scribendi in nonnullis culturis solum saeculo undevicensimo adhiberi coeperunt, et in paucis, ne usque ad praesens quidem fit. Finis ergo praehistoriae pervariis temporibus in variis locis fiebat, qua pro causa hoc vocabulum minus in societatibus humanis describendis ubi praehistoria nuper finivit adhibetur.

Tabula geographica primarum migrationum humanarum secundum mitochondrialem populationum geneticam. Numeri sunt millennia ante praesens (subtilitate disputata).
Caudica excavata.
Aditus multiplicis templorum Hagar Qim Maltae per phasem Ġgantija, circa 3900 a.C.n.[1]
Aedificium grande ad Luni sul Mignone Blerae Italiae, circa 3500 a.C.n.
Vasa restibus ornata, facta ab hominibus culturae cuiusdam Europae neolithicae, Opus figlinum chordata dictae; verisimiliter homines huius culturae linguis Indoeuropaeis loquebantur, praecipue parentibus linguarum Germanicarum, Celticarum, Slavicarum, Balticarum.

Sumer in Mesopotamia, cultus humanus Vallis Indi, et Aegyptus antiqua erant primae civilizationes quae suas scripturas evolverunt et quae res gestas in tabulas referebant; quod iam Aetate Aenea ineunte fiebat.

Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant.[4] Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.[5]

Aetates recensere

Aetas Lapidea est tempus cum homines, metallis nondum notis, instrumenta ex lapidibus lapillisque facerent. Huic aetati partes tres tribuuntur:

Intervallum ante Christum natum praecipue est:

Nexus interni

Notae recensere

  1. Heritage Malta.
  2. "Prehistory as a Kind of History". 1973 .
  3. Colin Renfrew, Prehistory: The Making of the Human Mind (Novi Eboraci: Modern Library, 2008).
  4. Matthew Daniel Eddy, "The Line of Reason: Hugh Blair, Spatiality and the Progressive Structure of Language," Notes and Records of the Royal Society (2011) 65: 9–24.
  5. Matthew Daniel Eddy, "The Prehistoric Mind as a Historical Artefact," Notes and Records of the Royal Society (2011), 65: 1–8.

Bibliographia recensere

  • Althoff, Christiane. 2003. "Die Ergebnisse der vorgeschichtlichen Forschung sind das alte Testament des deutschen Volkes": Ur- und Frühgeschichte in den Schulen des Dritten Reiches. In Auch du gehörst dem Führer: "Nationalpolitische Erziehung" in den Schulen der NS-Diktatur: Ein Buch zur Ausstellung im Westfälischen Schulmuseum Dortmund, ed.Christiane Althoff, Jochen Löher, et Rüdiger Wulf. Dortmund. ISBN 3000058389.
  • Brézillon, Michel. 1969. Dictionnaire de la Préhistoire. Lutetiae: Librairie Larousse. ISBN 2030754374.
  • Clairborne, Robert. 1977. Los primeros americanos. Mexici: Lito Offset Latina. Libros TIME-LIFE.
  • Clark, Grahame. 1977. World Prehistory in New Perspective. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521215064. ISBN 052129178X.
  • Clark, John E., ed. 1994. Los olmecas en Mesoamérica. Mexici: Ediciones del Equilibrista. ISBN 9687318228.
  • Conrad, Geoffrey W. 1984. Los incas. In Historia de las Civilizaciones antiguas (II): Europa, América, China, India, ed. Arthur Cotterell. Barcinonae: Editorial Crítica. ISBN 847423252X.
  • Feder, Kenneth L. 2013. The Past in Perspective: An Introduction to Human Prehistory. Ed. 6a. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199950737.
  • Hamblin, Dora Jane. 1975. Las primeras ciudades. Belgium: Brepols Fabrieken. Libors TIME-LIFE.
  • Hilgemann, Werner, et Hermann Kinder. 2000. Dtv-Atlas Weltgeschichte. Monaci: Dt. Taschenbuch-Verlag. ISBN 3423030003.
  • Kuckenburg, Martin. 2005. Vom Steinzeitlager zur Keltenstadt: Siedlungen der Vorgeschichte in Deutschland. Stutgartiae: Konrad Theiss. ISBN 3806214468.
  • Menéndez, Mario, Alfredo Jimeno, et Víctor Fernández. 1997. Diccionario de Prehistoria. Matriti: Alianza Editorial. ISBN 8420628883.
  • Mortillet, Gabriel de. 1883. Le préhistorique : antiquité de l'homme. Lutetiae: Reinwald Textus apud archive.org
  • Pericot García, Luis, et Juan Maluquer de Motes. 1970. La humanidad Prehistórica. Estella (Navarra): Salvat Editores. Depósito Legal: NA 997-1970.
  • Sachsse, Hans. 2013. Anthropologie der Technik: Ein Beitrag zur Stellung des Menschen in der Welt. Vieweg (Paginae selectae apud Google Books) [De nominibus Latinis culturarum archaeologicarum vide p. 62 tab. IV.]
  • Schnurbein, Siegmar von Schnurbein, ed. 2009. Atlas der Vorgeschichte: Europa von den ersten Menschen bis Christi Geburt. Stutgartaie: Theiss Verlag. ISBN 9783806221053. Vide censuram: Peter Trebsche, "Rezension zu: Schnurbein, Siegmar von (Hrsg.): Atlas der Vorgeschichte. Europa von den ersten Menschen bis Christi Geburt. Stuttgart 2009," H-Soz-u-Kult, 11 Februarii 2010.
  • Vitale, Luis. 1991. Historia de nuestra América: Los pueblos originarios. Santiago de Chile: Centro de Estudios Latinoamericanos. ISBN 9567172012. PDF.
  • Vives, Pedro A. 1990. América entre nosotros (catálogo de la exposición). Matriti: Talleres Gráficos Peñalara. ISBN 8486956072.
  • Wernick, Robert. 1975. Los constructores de megalitos. Belgium: Brepols Fabrieken. Libros TIME-LIFE.

Nexus externi recensere