Tertia dynastia Ur vel Ur III aut Imperium Neosumerium fuit dynastia regum Sumeriorum, quae post cladem Gutiorum Sumeriam regnavit inter annos 2111 et 2004 a.C.n. (chronologia media). Gutii superati sunt a Sumeriis quos contra rebellaverant, Utu-hengal duce, sed mox Utu-hengal, qui erat rex Orchoes superatus est ab regibus in Ur. In aetate Neosumeria codex Ur-Nammu compulsus est, unus ex primis codicibus legalibus. Fortasse Carmen Gilgami scriptum est hoc tempore.

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet.

Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.

Charta Mesopotamiae aetate Ur III.
Pondus cum sigilo regio aetatis Neosumeriae.

Ex septentrione et occidente barbari continenter impetus faciebant, usque ad regnum Shu-sin, qui aedificavit saeculo XXI a.C.n. murus Martuum, ne barbari regnum iam intrare possent. Imperium Neosumerium anno 2004 a.C.n. deletum est ab invasionibus orientalium Elamitarum, dum gentes Semiticae occidentis (Amorrei), urbes vallium capiunt et regna creant.

Reges domus tertiae Urensis

recensere

Nexus interni

Antecessor:
Dynastia Gutia
Aetas Aenea Medii Orientis
2111-2004 a.C.n
chronologia media
Successor:
Regna Amorrea et Elamitae
 
archaeologia

Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!