Amorrei[1] vel Amoritae (vocati Martu a Sumeriis, Amurru ab Accadiis, et Amar ab Aegyptis) erant gens Semitica in Mesopotamia Antiqua, praecipue inter Syriam et Euphratem. Etiamsi primo erant nomades, in Aetate aënea prisca urbes primo condiderunt, et post cladem imperii Neosumerii, urbes in Chaldea et Sumer ceperunt et regna creaverunt.

Amorrei linguam propriam habebant, sed fortasse fuit versio aut dialectus linguae Accadicae. Etiam, Amorrei deos Accadiorum et Sumeriorum colebant, sed singulum deum proprium habebant quo tum gentibus Mesopotamiae cultum habuit: Amurru, etiam vocatur Marduk.

NotaeRecensere

  1. Graece dicti Ἀμορραῖοι

Nexus interni

  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!