Aperire sectionem principem

H-Soz-u-Kult (a Theodisco Humanities – Sozial und Kulturgeschichte 'Humanitates: Historia Socialis et Culturalis') est interretialis informationis et communicationis suggestus moderatus pro historicis qui nuntios academicos et res editas disseminat. Propositum se principiis accessus aperti et operis reticulati civitatis obligat. Ex anno 1996, cum H-Soz-u-Kult conderetur, praecipuum tabularium editoriale in parte historiae Universitatis Humboldtianae Berolini situm est. Suggestus est pars indicis H-Net et unum ex interretialibus informationis et communicationis ministeriis maximi momenti pro historicis in regione ubi Theodisca in usu quotidiano est.[1] Legitur a plus quam 20 000 subscriptoribus per litteras electronicas in plus quam septuaginta civitatibus. Anno 2012, circa decies centena milia aspectuum paginarum a 210 000 hospitibus unicis per mensem in situ interretiali numerata sunt.[2]

NotaeRecensere

Nexus externusRecensere

  • H-Soz-u-Kult, hsozkult.geschichte.hu-berlin.de (Anglice)