Conventus Sanctae Crucis Ienensis
Monasterium Sanctae Crucis (Theodisce: Kloster zum heiligen Kreuz) conventus Carmelitarum Ienae fuit saeculis XV et XVI florens. Una cum fano eiusdem nominis in tribu Zweifelbach in meridie nuclei urbani mediaevalis inveniebatur - ubi nunc odeum illustre. Vestigia nonnulla feliciter nostros in dies servata sunt quae nuper detecta se vulgo rursus revelant.
Historia
recensereIenae iam anno 1382 casa parva Carmelitarum de Pößneck provenientium exstiterat. Anno 1414 autem pater provincialis annuntiavit se Ienae latifundia nactum esse monasterio exstruendo. Documentum quoddam anno 1418 confectum patefacit permissionem magistratus de usu templi Sanctae Crucis, quod in area Zweifelbach stabat. Margraviis Frederico et Vilhelmo Misniensi monasterioli fundatio cordi erat, quippe qui ipsi Carmelitae facti essent. Itaque Ordo Fratrum Praedicatorum et Ordo Cisterciensis in gremio Ienensi ordinem tertium accipere debebant. In principio autem aedificii erectio lente progressa esse videtur, antequam donationes rem celerarent.
Anno 1524 homines politici deportationem rerum pretiosarum (e.g. casularum, supellectilium, aerarii) in demarchiam iusserunt: quibus venditis pecunia hominibus miseris distribuenda prostabat. Anno 1525 bello rustico saeviente agricolae furiosi monasterium spoliatum atque demolitum petebant. Tamen usque annum 1529 monachis novem habitatio concessa est. Tunc omnia ruinosa putrescebat unde incolae aedificandi cupidi lapides atque tegulas sibi ad libitum deprehendere soliti sunt. Mirum quod inde a mense Aprili 2017 sacristia et aulula capitularis locum relaxationis atque recreationis media in urbe situm praebent; licet legere historiam monachii quae in tabulis ibi positis describitur.
Organizatio
recensereSecundum saeculi XV mores vir loco isti praeerat, cui praeterea muneris studiorum magistri fungendi fuit. Secundum Carmelitarum regulam educatio maximi momenti erat, ut - nimirum - bibliothecae quoque providebatur. Cuius libri partim post loci sancti abolitionem barbaram servati sunt. Mentio de capellano, praedicatore et sacristano quoque facta erat. Ordinis vita eleemosynis atque donis et missarum legendarum stipendiis fulciebatur neque vini atque cerevisiae fabricatio deerat. Furtum possessionum multarum, cui anno 1524 superiores politici annuerunt, claustri prosperitatem quandam praesumpserit.
Bibliographia
recensere- Matthias Rupp: Das Karmelitenkloster Zum Heiligen Kreuz in der Jenaer Vorstadt Zweifelbach. (= Dokumentation Band 9.) Ediderunt Städtische Museen, Ienae 2002, ISBN 3-930128-53-5
- Ulf Häder, Matthias Rupp: Das Karmelitenkloster in Jena. Marienverehrung und Lutherausgabe. Ediderunt JenaKultur et Städtische Museen, Ienae 2017, ISBN 978-3-942176-46-0
- Matthias Rupp: Archäologische Untersuchungen im ehemaligen Karmelitenkloster Zum Heiligen Kreuz in Jena. In: Alt-Thüringen. Band 34. 2001. p. 246–283 (pdf)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carmelitarum conventum Ienensem spectant. |
- De reinauguratione anno 2017 celebrata
- Scitu digna apud alleburgen.de
- "Ernst sanieren, dann erinnern", Jenaer Nachrichten, 23.3.2016, cum photographia status horribilis anterioris