Turris Ienensis praeclarissima habetur sine dubio ista Vulpecula turris in monticulo sita.

Vulpecula Turris
Vulpecula turris anno 1900 depicta

In monte ad urbem Ienam sito, cui Theodisce nomen Hausberg est, temporibus medii aevi arces tres erant, quae arces Theodisce Greifberg, Kirchberg, Wintberg nominantur. Sola turris arcis mediae ab iniquitate temporum defensa hodie reliqua est et Vulpecula turris appellatur. Propter dignitatem et sublimitatem inter miracula urbis Ienae refertur.

De fatis et rebus gestis

recensere

Imperatores imperii Romani hoc loco olim palatio usos esse constat. Postea autem ibi comites quidam sedem ac domicilium habuerunt. Cum autem illi civitatibus Thuringicis vim inferre non destitissent, Adalbertus, Misnae comes, precibus civium Erfordensium commotus comites molestissimos arcibus expelli iussit. Posteaquam copiae civium arces expugnaverunt (anno 1304), loca vasta et deserta manserunt (ab anno 1348).[1]

De nomine

recensere

Unde autem nomen huius turris deductum sit, viri docti affirmare non possunt. Sunt, qui putent tirones societatum Academicarum, qui olim vulpes appellabantur, nomen suum huic turri, ubi versari solerent, dedisse. [2] Alii tradunt quondam Conradum quendam, cum frustra rerum potiri studuisset, postquam ab Friderico, consobrino suo, deprensus esset, in cavea ferrea, quae ex hac turri penderet, inclusum esse; illum in regno appetendo tamquam avaritiam vulpium imitatum hoc nomine notatum esse. [3] Alii autem existimant sub hoc monte vulpes multas fuisse.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulpeculam turrim spectant.
  1. D. Ignasiak, Die Fürstentümer Thüringens in sage und Geschichte, Bucha bei Jena 2000, 78.
  2. R.F. Kallies, Jena, Ein historischer Stadtführer, Bucha bei Jena 2002, 24.
  3. G. Netz, Die Zerstörung der Schlösser des Hausberges, Jena 1925.