Gulielmus Otho vulgo Wilhelm Otto Späte (natus die 19 Novembris 1852 Kayna/Saxoniae et Anhaltii, mortuus die 15 Octobris 1925 Ienae)[1] sculptor et latomus Germanicus fuit.

Rex alforum, qui dicitur, ad lacum apud Ienam; fecit Späte anno 1891

E familia sculptorum oriundus[2] Academiam artium Berolinensem frequentavit. Inter opera eminet statua Regis alforum (Theodisce: Erlkönig) quam Ienae admireris. Quae allusionem in eiusdem nominis carmen epicolyricum facit, quod Ioannes Volfgangus Goethius anno 1782 pepigerat.[3] Figura anno 1891 priorem exsarciebat iussu possessorum Castelli Thalstein.

In Museo Vimariae Novae autem effigiem praefecti militum de Tümling creavit.

  1. Heinrich Trübenbach: Chronik von Kayna (bis 1895), tractaverunt K. Schmiedel et W. Voss (mense Maio 2005) correptiones et addenda (PDF)
  2. Sculptores erant e.g. pater Augustus Gulielmus et frater eiusdem nominis.
  3. "Erlkönig-Denkmal in Jena"