Aperire sectionem principem

De situ et statuRecensere

 
Fons principalis Ienensis

Fons praeclarissimus haud procul ab urbe Iena situs sub radicibus collis, qui ab Velnica vico circiter milia passum duo abest. Quo ex fonte rivulus, qui Theodisce Pennickenbach nominatur, oritur.


De rebus hoc loco gestisRecensere

Posteaquam foedus Smalcaldicum, quod dicitur, ictum est (anno 1530/31), Ioannes Fridericus elector Saxonicus partes ducum protestanticorum sequi constituit et opes copiis adiuvit. Cum autem ad urbem Molibergam ii, qui huic foederi se dedissent, cladem gravissimam accepissent (anno 1547), Ioannes Fridericus comprehensus et in vincula coniectus est. Annos autem quinque cum imperio tum libertate caruit. Cum catenis liberatus Ienam veniret, cives Ieneses et professores Academiae ei obviam ierunt, ut in pompa quadam celeberrima eum prosequerentur et amorem profiterentur. Qui ad fontem illum principem convenisse traduntur. Ioannes Stigelius, qui primus Academiae Ienensi praeerat, hoc epigramma elegantissimum composuit:[1]

Fontis ad huius aquam frigus captabat in aestu

Saxoniae Elector Mystaque, Christe, tuus.

Tu fons iustitiae, verae fons vive salutis,

Saxoniae salvos, Christe, tuere Duces!
MDLIV[2]


Etiam hodie hoc loco illi versus saxo incisi leguntur. Sunt autem, qui negent Ioannem Fridericum e carcere redeuntem hoc loco moratum esse; sed paulo post in venando occupatum illo venisse.[3]

De fontis refectioneRecensere

Ducentis et octoginta annis post Antonius de Ziegesar, vir clarissimus Ienensis, fontem principalem iniquitate temporum afflictum refici iussit et hoc epigramma addidit:

Principis hic fons est, fidei tutoris et artis,

Caesaris e vinclis quum rediisset, amor.

Auspicem enim reducem celebrans academia votis

Laeta salutavit fontis ad huius aquas.

Antiquum vallis nunc instauravit honorem,

Muneris et fundi quem meminisse decet.
MDCCCXXXII[4]


NotaeRecensere

  1. D. Ignasiak, Die Fürstenhäuser Thüringens in Sage und Geschichte, Bucha bei Jena 2000, 112–114.
  2. Die Inschriften des Landkreises Jena, ges. und bearb. von L. und K. Hallof, Berlin 1995, Nr. 153 A.
  3. Die Inschriften des Landkreises Jena, ges. und bearb. von L. und K. Hallof, Berlin 1995, p. 132.
  4. Die Inschriften des Landkreises Jena, ges. und bearb. von L. und K. Hallof, Berlin 1995, Nr. 153 B.
  Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.