Christina (vulgo: Christine) Lieberknecht (nata 7 Maii 1958 Wimariae) est femina publica Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae.

Christina Lieberknecht anno 2005

Iuventus et munus

recensere

Lieberknecht filia pastoris evangelici est. Post scholam finitam ab anno 1976 apud Universitatem Litterarum Ienensem theologiae studebat, anno 1982 primam probationem accepit atque vicaria facta est, anno 1984 secundam probationem accepit, et tum ad annum 1990 pastor in pago Wimariae fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 1981, sodalis CDU Rei publicae Democraticae Germanicae factus est. Cum res novae anno 1989 studerentur, Lieberknecht flagitabat ut CDU foedus cum SED, factione communista, finiret. Eodem anno in praesidium CDU creata est. Ab anno 1990, administra Thuringiae culturae erat (ad usque 1992) et ab 1991 sodalis senatus terrae Thuringiae est. Cum anno 1992 Iosepho Duchač (CDU), praeside ministrorum obiectabatur, quod olim agens in rebus ministerii securitatis rei publicae fuisset, Lieberknecht intercessionis causa ab officio suo se recessit. Die 23 Ianuarii 1992, Duchač honorem deposuit. Successor eius Bernhardus Vogel (CDU) eam administrem rerum Foederalium et Europaearum fecit, ab anno 1994 administra cancellariam civitatis Thuringiae rexit. Anno 1999 praeses senatus terrae Thuringiae electa est, quem honorem ad annum 2004 tenebat, cum praeposita legatorum CDU facta esset. Anno 2008 a Theoderico Althaus praeside ministrorum administra Thuringiae rerum socialium, familiarum salutisque publicae nominata est. Cum Althaus post electionem perditam anni 2009 ab honore se recessisset, factio eius CDU, qui foedus cum SPD fecerat, eam novam praesidem ministrorum proposuit. Die 30 Octobris a senatu terrae electa est, neque prius quam tertio suffragio. Anno 2014 SPD post electionem habitam foedus regendi finivit atque novum foedus cum factionibus Viridibus atque Sinistra iniit. Die 5 Decembris 2014 Bodo Ramelow (Sinistra) successor Christinae Lieberknecht praeses ministrorum Thuringiae electus est[1].

Nexus externi

recensere