Aperire sectionem principem

Gulielmus (Theod. Willy) Marschler (natus 12 Augusti 1893 Lignitii (Silesia), mortuus 8 Novembris 1952 Carolsruhae) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munusRecensere

Annis 1900 - 1907 scholam frequentavit et deinde ad annum 1910 tirocinium mercatoris fecit. Tum hoc munere utebatur ad annum 1914, cum Bello Orbis Terrarum I miles conscriptus intererat. Post bellum finitum ad annum 1923 iterum mercatoris minister Vimariae laboravit.

Cursus honorumRecensere

Anno 1924 sodalis "Motionis Theodiscae Popularis Libertatis" legatus senatus terrae Thuringiae electus est et anno 1927 ad NSDAP factionem accessit. Ad annum 1933, cum senatus terrae dissoluta esset, legatus mansit. 23 Ianuarii 1930 - 1 Aprilis 1931 administer Thuringiae in consilio ministrorum Baum fuit. 26 Augusti 1932 administer Thuringiae aerarii publici et oeconomiae Friderico Sauckel duce factus est. 8 Maii 1933 ipse praeses ministrorum Thuringiae factus est et ad annum 1945 mansit. Sed potentia eius minor quam Friderici Sauckel fuit, qui ab anno 1933 administrator imperii (Reichsstatthalter) Thuringiae erat. Ab anno 1933 Marschler etiam legatus Dietae Imperii Germanici erat.

Nexus externiRecensere