Aperire sectionem principem

Arnoldus Rudolphus Otto (Theod. Arnold Rudolf Otto) Paulssen (natus 25 Novembris 1894 oppido Sömmerda (Thuringia), mortuus 19 Martii 1942 Vimariae) vir publicus Thuringiae et sodalis DDP fuit.

Iuventus et munusRecensere

Pater eius minister mercatoris fuit. Anno 1883 maturitatem adeptus est et deinde iurisprudentiae Friburgi, Salinis Saxonicis, Ienae Berolinique studebat. Anno 1891 doctor iurisprudentiae promotus est et ab anno 1894 Vimariae iudex laboravit. Ab anno 1895 in administerio Ducatus Magni Saxoniae-Vimariae-Ysenaci consiliarius et deinde anno 1899 legatus vicarius ad Imperium Germanicum fuit.

Cursus honorumRecensere

Ab anno 1908 Paulssen administer internarum et exterarum rerum Ducatus Magni erat et anni 1912 - 1918 legatus ad consilium foederale fuit. Postquam 9 Novembris 1918 monarchia abolita et res publica proclamata est, Paulssen, qui nunc sodalis novae factionis liberalis DDP erat, 9 Martii legatus senatus terrae et 19 Maii 1919 praeses ministrorum huius terrae electus est. Cum septem ducatus pristini 1 Maii 1920 novam terram Thuringiam constituerunt, Paulssen legatus senatus terrae, commissarius rei publicae et longis post disputationibus 10 Novembris primus praeses ministrorum electus est et ad diem 7 Octobris 1921 mansit. Anno 1927/1928 administer internarum rerum et oeconomiae erat atque 6 Novembris 1928 iterum praeses ministrorum electus est. Nunc consilium ministrorum ad 22 Ianuarii 1930 duxit. Erat hoc tempore et administer oeconomiae, aerarii publici et institutionis publicae.

Nexus externiRecensere