Theodericus Althaus
Theodericus (vulgo: Dieter) Althaus (natus 29 Iunii 1958 Hagiopolis in Eichsfeldia) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.
Munus
recenserePost scholam finitam et militiam obligatoriam Althaus Erfordiae physicae et mathematicae studebat, ut magister fieret. Id anno 1983 adeptus est. Annis 1983 ad usque 1989 magister in schola laboravit, postremo vicarius praeses scholae fuit. Anno 1989 exeunte Althaus consiliarius scholarum in pago Hagiopolis factus est.
Cursus honorum
recensereAb anno 1990 Althaus legatus senatus terrae Thuringiae fuit, ab anno 1992 administer culturae eius terrae foederalis fuit. Annis 1999 ad usque 2003 praeses legatorum CDU in senatus terrae Thuringiae erat. 5 Iunii 2003 Althaus successor Bernhardi Vogel (CDU) praeses ministrorum Thuringiae creatus est, quem magistratum ad hunc diem tenet. Electionem 30 Augusti 2009 Althaus perdidit atque 3 Septembris a magistratu praesidis ministrorum recessit. Althaus pro tempore Birgitta Diezel (CDU), administrix aerarii publici Thuringiae, nova praeses ministrorum fieri proposuit. Sed tum honorem officium administrare perrexit, cum factio sua cum SPD de novo foedere regendi ageret. 30 Octobris 2009 Christina Lieberknecht eius successor creata est. Althaus legatus senatus terrae manet.
Casus nartae
recensere1 Ianuarii 2009 Althaus in Austria ferias agens et nartis vehens cum nartatrice collidit, quae paulo post mortua est. Althaus ipse grave saucius aliquot menses officio fungi non potuit. Initio Martii a iudicio Austriaco neglegentiae ad multam damnatus est. 20 Aprilis 2009 magistratus iterum gerere coepit.
Nexus externi
recensere- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Althaus in pagina rei publicae liberae Thuringiae (lingua Theodisca)
- Althaus in pagina CDU Thuringiae (lingua Theodisca)
Annis 1920 - 1952 Arnoldus Paulssen |
Augustus Frölich |
Ricardus Leutheußer |
Arnoldus Paulssen |
Ervinus Baum |
Fridericus Sauckel |
Gulielmus Marschler |
Hermannus Brill |
Rudolphus Paul |
Wernerus Eggerath | Ab anno 1990 Iosephus Duchač |Bernhardus Vogel |Theodericus Althaus |Christina Lieberknecht |Bodo Ramelow |Thomas Kemmerich |Bodo Ramelow | |