Volkerus (Theodisce: Volker) Bouffier (natus Giessae die 18 Decembris 1951) est vir publicus Germaniae et sodalis factionis CDU.

Wikidata Volkerus Bouffier
Res apud Vicidata repertae:
Volkerus Bouffier: imago
Volkerus Bouffier: imago
Nativitas: 18 Decembris 1951; Giessa
Patria: Germania

Familia

Proles: Frederik Bouffier
Volkerus Bouffier (2016)

Iuventus et munus

recensere

Bouffier anno 1970 maturitatem Giessae adeptus est, atque deinde eodem loco iurisprudentiae studebat. Anno 1975 primam, 1977 secundam probationem accepit. Annis 1975–1978 adlatus scientificus Giessae operam dedit, deinde et annis 1978–1987 et 19911999 causidicus fuit.

Bouffier uxorem duxit et tres liberos habet.

Vita publica

recensere

Bouffier annis 1976–1984 praeses Unionis Iuvenilis Hassiae erat, et ab anno 1978 sodalis consilii regentis factionis CDU in Hassia est, annis 19791993 decurio urbis Giessae et 1979–1999 legatus dietae pagi Giessae. Annis 19821987 ab anno 1991 legatus senatus terrae Hassiae est. Anno 1987, Gualterius Wallmann (CDU) praeses ministrorum eum secretarium civitatis in administerio internarum rerum Hassiae fecit, quem magistratu ad annum 1991 duxit, cum factio sua electionem perdidit. Die 7 Aprilis 1999, Rolandus Koch praeses ministrorum eum administrum internarum rerum fecit. Koch 25 Maii 2010 nuntiavit se omnes honores mox relicturum, et Bouffier successorem suum proposuit. Die 12 Iunii 2010 praeses factionis CDU electus est, et die 31 Augusti praeses ministrorum ei successit. 15 Novembris eiusdem anni praeses vicarius CDU Germaniae electus est. Die 1 Novembris 2014 praeses Consilii Foederalis Germaniae successor Stephani Weil (Saxonia Inferior) factus est[1]. Die 1 Novembris 2015 Stanislaus Tillich (Saxonia) ei successit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Volkerum Bouffier spectant.
 
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)