Bernhardus Vogel
Bernhardus Vogel (vulgo: Bernhard Vogel, natus 19 Decembris 1932) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.
Iuventus et munus
recensereBernardus Vogel anno 1953 maturitatem adeptus est et deinde Monachii et Heidelbergae rebus politicis, historiae sociologiae atque oeconomiae studebat. Anno 1960 doctor promotus est. Tum in Universitate Ruperto-Carola Heidelbergensi docebat.
Cursus honorum
recensereAnnis 1965 - 1967 Vogel legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. Annis 1967 - 1976 minister scholarum in Rhenania-Palatinato erat, deinde 2 Decembris eius anni successor Helimuti Kohl praeses ministrorum eius terrae foederalis electus est. Quem honorem ad 2 Decembris 1988 tenuit, cum Carolus-Ludovicus Wagner ei successit. 5 Februarii 1992 ad 5 Iunii 2003 successor Iosephi Duchač praeses ministrorum Thuringiae fuit. Tum Theodericus Althaus ei successit.
Frater eius Ioannes Iochen Vogel sodalis SPD et olim praeses huius factionis fuit.
Annis 1920 - 1952 Arnoldus Paulssen |
Augustus Frölich |
Ricardus Leutheußer |
Arnoldus Paulssen |
Ervinus Baum |
Fridericus Sauckel |
Gulielmus Marschler |
Hermannus Brill |
Rudolphus Paul |
Wernerus Eggerath | Ab anno 1990 Iosephus Duchač |Bernhardus Vogel |Theodericus Althaus |Christina Lieberknecht |Bodo Ramelow |Thomas Kemmerich |Bodo Ramelow | |