Carolus-Ludovicus (vulgo: Carl-Ludwig) Wagner (natus 9 Ianuarii 1930 Dusseldorpii, mortuus die 27 Iulii 2012 Augustae Treverorum) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae.

Carolus-Ludovicus Wagner librum hospitium Bavariae signat

Munus recensere

Annis 1949 - 1957 Wagner Moguntiaci iurisprudentiae studebat. Tum minister publicus Rhenaniae-Palatinati fuit. Annis 1959 - 1969 in Parlamento Europaeo laboravit.

Cursus honorum recensere

Wagner ab anno 1951 sodalis CDU erat et annis 1969 - 1976 legatus Dietae Foederalis Germaniae et 1983 - 1991 legatus ad parlamentum (Landtag) terrae Rhenaniae-Palatinatus fuit. Annis 1976 ad usque 1979 magister civium superior Augustae Treverorum erat, tum 13 Decembris 1979 a Bernhardo Vogel praeside ministrorum administer iustitiae Rhenaniae-Palatinatus factus est. 11 Iunii 1981 administer aerarii publici creatus est. 8 Decembris 1988 denique successor Bernhardi Vogel ipse praeses ministrorum creatus est. Sed suffragium populi anni 1991 perdidit atque 21 Maii eiusdem anni magistrazum Rudolpho Scharping (SPD) tradidit.

Post magistratum recensere

Eodem anno Wagner omnia alia officia reliquit atque deinde ad mortem Augustae Treverorum vixit.

Formula:Praesides Ministrorum Rhenaniae Palatinatus