Theodericus Stobbe
Theodoricus (vulgo: Dietrich) Stobbe (natus 25 Martii 1938 in Borussia Orientali; mortuus die 19 Februarii 2011)[1] fuit vir publicus Germaniae et sodalis SPD.
Munus
recenserePost scholam Stadae finitam Stobbe annis 1958 - 1962 Berolini rebus politicis studebat. Post cursum honorum finitum nunc pro societate consiliatorum laborat.
Cursus honorum
recensereAb anno 1960 Stobbe sodalis SPD erat, 1967 in domum legatorum Berolini a civibus missus est. Anno 1973 senator rerum Foederalium factus est atque 2 Maii 1977 successor Nicolai Schütz Magister civium regens electus est. Electionem anni 1979 vicit et coalitionem cum FDP factione fecit. Eo anno et praeses suae factionis Berolini electus est. Sed anno 1981 concordia factionum labefacta 23 Ianuarii a magistratu recessit. Ioannes Iochen Vogel successor eius creatus est. Is electionem eiusdem anni perdidit, quo facto et Stobbe sedem in domu legatorum amisit.
Notae
recensere- ↑ "Ehemaliger Regierender Bürgermeister Stobbe ist tot" in Berliner Morgenpost (19 Feb. 2011)
Nexus externi
recensereCurriculum vitae Stobbe in pagina officialis Berolini (Lingua Theodisca)
Ernestus Reuter (SPD) |Gualtherius Schreiber (SPD) |Otto Suhr (SPD) |Franciscus Amrehn (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Henricus Albertz (SPD) |Nicolaus Schütz (SPD) |Theodericus Stobbe (SPD) |Ioannes Iochen Vogel (SPD) |Ricardus de Weizsaecker (CDU) |Eberhardus Diepgen (CDU) |Gualtherius Momper (SPD) |Eberhardus Diepgen (CDU) |Nicolaus Wowereit (SPD) |Michael Müller (SPD) | |