Gualtherius (vulgo: Walther) Schreiber (natus 10 Iunii 1884 in oppido Pustleben, mortuus 30 Iunii 1958 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Pittacium cursuale Gualtherii Schreiber reminiscens anno 1960 Berolini promulgatum

Familia et iuventus

recensere

Pater eius possessor praedii fuit.

Schreiber Gratianopoli, Monachii, Berolini et Salinis Saxonicis iurisprudentiae et oeconomiae studebat et ab anno 1911 Salinis Saxonicis munus iuris consulti functus est. Anno 1914 miles voluntarius in primo bello mundano conscriptus est.

Cursus honorum

recensere

Post bellum finitum anno 1918sodalis novae factionis DDP factus est atque 1919 legatus terrae Borussiae electus est. Anno 1924 praeses legatorum DDP creatus anno 1925 a praeside ministrorum Ottone Braun administer Borussiae commercii nominatus est. 20 Iulii 1932 administros Borussiae a cancellario Francisco de Papen depositi sunt, sed de iure non prius quam anno 1933 magistratos amiserunt. Annis dictaturae Nazistae Schreiber iurisconsultus Berolini laboravit. Bello Orbis Terrarum II finito Schreiber cum aliis factionem CDU condidit atque anno 1946 in domus legatorum Berolini electus est. Anno 1947 praeses suae factionis Berolini atque 1949 praeses legatorum CDU creatus est. Electione anni 1950 et SPD et CDU cum FDP factiones totidem legatos adeptae sunt, qui Ernestum Reuter (SPD) et Schreiber totidem suffragia tulerunt: Schreiber magistratum magistri civium regentis Reuter permisit atque ipse magister civium foedere inter factiones SPD et CDU facto creatus est. Ernesto Reuter 29 Septembris 1953 mortuo foedus SPD et CDU factionum finivit: 22 Octobris eius anni Schreiber suffragiis CDU et FDP magister civium regens contra Ottonem Suhr (SPD) creatus est. Sed electionem 5 Decembris 1954 SPD vicit atque 11 Ianuarii 1955 Suhr successor Schreiber magister civium regens creatus est. Schreiber magister civium regens semper pro necessitudinibus Berolini cum Germania Occidentali contendit atque pecuniarum subsidia poposcit. Quamquam CDU post electionem iterum cum SPD foedus fecit, Schreiber non iam senator factus est. Factio eum Aprili mense 1955 praesidem honorarium fecit.

Nexus externi

recensere