Nicolaus (vulgo: Klaus) Wedemeier (natus 12 Ianuarii 1944 Curiae Variscorum) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Nicolaus Wedemeier

Iuventus et munus

recensere

Anno 1956 familia eius a Curia Bremam migravit. Ibi Wedemeier schola finita tirocinium mercatorii ministri fecit. Tum procurator societatis domiciliorum aedificandorum laboravit.

Cursus honorum

recensere

Wedemeier anno 1971 primo legatus suae factionis SPD in senatum terrae Urbis Hanseaticae Bremae electus est. Anno 1979 praeses legatorum suae factionis electus anno 1985, postquam Ioannes Koschnick magister civium a magistratu recessit, eius successor creatus est. Electione anni 1987 maioritatem absolutam defendebat, sed anno 1991 eam perdidit. Itaque nunc una cum FDP et Viridibus factionibus urbem regnavit. Sed quattuor annis post haec coalitio fracta est et Wedemeier electione anni 1995 non plus quam 36 partes per centum suffragiorum adeptus est. Itaque a magistratu recessit atque sodalis suus Henning Scherf novus magister civium creatus est. Wedemeier autem ad annum 1999 iterum legatus senatus terrae erat.

Post magistratum

recensere

Wedemeier anno 2004 summum insigne Bremae, "nomisma aureum", accepit. Nunc consultus societatum laborat.

Nexus externi

recensere
 
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)