Carolus Hermannus Otto (Germanice Karl Hermann Otto) Heider (natus die 26 Maii 1896 Bremae Portus, mortuus die 13 Maii 1960 in Aerzen) vir publicus Germanicus factionis NSDAP fuit.

Iuventus et munus

recensere

Heider Bremae portus, Bremae atque in Nordenham scholas frequentabat et deinde tirocinium machinatoris electrici coepit, quod anno 1914 propter Primum bellum mundanum coeptum ante tempus finire coactus est. Ad usque annum 1918 militavit, deinde duos annos Bremae electrotechnicae studebat. Annis insquentibus navaliis Bremensibus atque aliis locis operam dedit, antequam cursus honorum coepit. Heider, sodalis SS, annis 1940 - 1942 praeses vigilum urbis Monasterii fuit. Deinde ad annum 1945 Berolini in administratione colonarum SS operam dedit. Pro tempore etiam in Secundo bello mundano militavit; bello autem finito se, postquam e captivitate Russorum mense Septembri 1945 liberatus est, falso nomine abdidit. Deinde iudicio absolutus iterum machinator autque caupo in Aerzen operam dedit.

Vir politicus

recensere

Heider iam anno 1925 factionem Nazistam accessit. Legatus ad civitatem Bremensem electus est et anno 1933, postquam Nazistae et Bremae rerum potiti sunt, senator nominatus est. Die 29 Octobris 1934 Carolus Röver vicarius Imperii Oldenburgi et Bremae eum successorem Ricardi Markert nominavit. Die 16 Aprilis 1937 propter pecunias repetundas dimissus est.

Nexus externi

recensere