Wikidata Ericus Vagts
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1896; Cuxhaven
Obitus: 1980; Brema
Patria: Germania

Ericus (vulgo: Erich) Vagts (natus 9 Februarii 1896 Cuxhaven, mortuus 20 Februarii 1980 Bremae) vir publicus Germaniae erat.

Iuventus et Munus recensere

Post scholam finitam Vagts anno 1914 miles conscriptus ad annum 1918 militavit. Bello orbis Terrarum I finito iurisprudentiae Kieliae et Tubingae studebat, sed studium non finiebat. Anno 1925 Vagts praeses Concilii Rusticae (Landbund) Megalopolis factus est, quod paene pars factionis DNVP fuit.

Cursus honorum recensere

Huius factionis anno 1928 legatus civitatis Urbis Hanseaticae Bremae electus est, anno 1933 senator Bremae factus est. Sed iam 30 Septembris 1933 ab hoc magistratu recessit, legatus Bremae et postea Oldenburgi Berolini factus est. Anno 1945, cum Americani Bremam occuparent, Vagts ab eis 4 Maii magister civium nominatus est. Sed iam 1 Augusti 1945 dimissus est, quod cum senatoribus sociales democraticos et communistos iurgaverat. Vagts etiam sex menses in carcerem missus est. Successor eius Gulielmus Kaisen creatus est.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie