Carolus (Theod. Carl) Röver (natus 12 Februarii 1889 oppido Lemwerder apud Bremam, mortuus 15 Maii 1942 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis NSDAP fuit.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius venditor et mercator fuit. Ipse post scholam finitam tirocinium mercatoris apus societatem Coffei fecit. Annis 1911 - 1913 pro hac societate in Cameronia laboravit, quae tum colonia Germanica fuit. Haec cum faceret, Malaria morbo affectus est, qua totam vitam vexabatur. Bello Orbis Terrarum I miles ab anno 1914 interfuit, ab anno 1916 in praetorio magno laboravit.

Bis uxorem duxit, annis 1915 et 1921: E prima, quae anno 1921 mortua est, filiam habuit, e secunda filios, qui autem paulo post quam nati sunt, vita cesserunt.

Cursus honorum

recensere

Röver ab anno 1923 sodalis NSDAP fuit, quae factio paulo post interdicta est. Sed anno 1925 celeriter praeses iterum conditae factionis primo Oldenburgi, deinde pagi "Visurgis et Amisiae" factus est. Ab anno 1930 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad mortem mansit. 16 Iunii 1932, postquam Nazistae suffragium senatus terrae Oldenburgi vicerunt, Röver praeses ministrorum eius terrae electus est. 5 Maii vel 6 Maii 1933 Röver vicarius Imperii (Theod. Reichsstatthalter) Oldenburgi et Urbis Hanseaticae Bremae nominatus est. Eius successor praeses ministrorum Oldenburgi Georgius Joel factus est.

Morbus et mors

recensere

Malaria semper laborans Röver anno 1937 et casu autocineti affectus est. Propter malariam lente se recreavit. Praeterea medici et paralysam cerebri animadverterunt. 13 Maii 1942 in Caritatis nosocomium Berolini latus est, ubi duos dies post mortuus est. Causae mortis adhuc non constant.

Nexus externi

recensere