Caritatis nosocomium Berolinense vulgo Charité dictum[1] conditum est anno 1710 a Friderico rege Borussiae eius nominis primo. 14 Novembris 1709 rex ille mandavit valetudinaria extra muros erigere contra pestilentiam per Europam vagrantem. 13 Maii 1710 aedificatio nosocomii Berolinensis incepta est. Pestilentia Berolini non apparente nosocomium militibus sauciatis destinatum est. Denique 9 Ianuarii 1727 nosocomium omnibus civibus apertum est. Hanc domum Charité vocandam esse rex Borussiae Fridericus Gulielmus I mandavit: „Es soll das Haus die Charité heißen.“

Anno 1740 – Supra legitur: Nosocomium regium militare maius quod a charitate nomen habet.

Nunc Charité ad facultatem medicinae Almae Universitatis Humboldtianae Berolinensis ac Universitatis Liberae Berolinensis attribuetur.

Nexus externi recensere

Notae recensere