Georgius (Theod. Georg) Joel (natus 8 Augusti 1898 Wilhelmshaven, mortuus 10 Octobris 1891 oppido Rastede) vir publicus Germaniae et sodalis primo NSDAP, deinde "Factionis Theodiscae Imperii" fuit.

Iuventus et munus

recensere

Pater eius faber claustrarius fuit. Ipse post scholam finitam minister publicus ferroviaria Oldenburgi factus est. Annis 1917/1918 miles Bello Orbis Terrarum I interfuit. Bello finito iterum pro ferroviaria - nunc Germaniae - laboravit.

Cursus honorum

recensere

Joel 1 Augusti 1926 sodalis NSDAP factus est, anno 1930 decurio Oldenburgi electus est et anno insequenti legatus senatus terrae Oldenburgi (ad annum 1933). Ab anno 1932 et praeses senatus fuit. Postquam Carolus Röver 5 Maii vel 6 Maii 1933 vicarius Imperii (Theod. Reichsstatthalter) Oldenburgi et Bremae nominatus est, Joel eius successor praeses ministrorum Oldenburgi factus est. Praeterea et administer rerum exterarum, internarum, commercii atque commeatus fuit. Anno 1936 etiam legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1945 mansit. Cum Alligati Bello Orbis Terrarum II finito Oldenburgum occupavissent, Röver mense Aprili 1945 dimissus est. Postea sodalis Factionis Theodiscae Imperii, factionis extremae dextrae factus est et annis 1955 - 1959 legatus senatus terrae Saxoniae Inferioris erat.

Nexus externi

recensere