Aperire sectionem principem

Theodorus (Theod. Theodor) Tantzen (natus 14 Iunii 1877 vico Heeringen, mortuus 11 Ianuarii 1947 Oldenburgi) vir publicus Germaniae et sodalis primo DDP, postremo FDP fuit.

Iuventus et munusRecensere

Pater eius agricola erat. Itaque Theodorus post scholam anno 1892 finitam tirocinium agriculturae fecit et ab anno 1898 fundum patris administravit. Ab anno 1905 etiam in administratione camerae administrationis Ducatus Oldenburgensis laboravit.

Cursus honorumRecensere

Tantzen, qui sodalis liberalis factionis erat, ab anno 1910 multos annos legatus senatus terrae Oldenburgi fuit. Ab anno 1918 sodalis novae factionis DDP erat et a die 19 Iunii 1919 ad usque 17 Aprilis 1923 praeses ministrorum Oldenburgi fuit. Praeterea 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Germaniae Constituendae electus est et postea (annis 1928 - 1930 etiam legatus Dietae Imperii Germanici erat. Cum Nazistae 1 Septembris 1939 Poloniam opprimerent, Tantzen ut inimicus belli aliquamdiu incarceratus est. A coniuratoribus 20 Iulii 1944 Tantzen officio administrationis nominatus erat. Itaque post coniurationem suppressam iterum in Castris carceralibus incarceratus est. Mense Aprili 1945 e carcere fugere potuit et deinde a Britannis, qui eam partem Germaniae occupaverant, iterum praeses ministrorum Oldenburgi nominatus est. Nunc sodalis novae factionis liberalis FDP fuit. Mense Novembri 1946 autem Oldenburgum terra cum aliis in novam terram Saxoniam Inferiorem consociata est. Tantzen nunc administer agriculturae factus hunc honorem ad mortem tulit.

Nexus externiRecensere