Dietmarius Woidke
Dietmarius (Theod. Dietmar) Woidke (natus die 22 Octobris 1961 in vico Naundorf, qui nunc ad Forst oppidum pertinet) vir publicus Germanicus et sodalis Factionis Socialis Democraticae est.
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica
Nomen nativum: Hubert Dietmar Woidke
Iuventus et munus
recenserePost scholam finitam Woidke annis 1982 - 1987 Berolini agriculturae studebat et deinde ad annum 1990 eodem adlatus scientificus, annis 1990 - 1993 in societate, quae cibum animalium facit, operam dedit. Anno 1993 doctor promotus est. Tum fuit minister publicus Circuli Sprehae-Nysae.
Cursus honorum
recensereWoidke anno 1993 sodalis factionis SPD factus est et anno sequente primo legatus senatus terrae Brandenburgi electus est. Eodem anno administer rerum acriculturae in consilio ministrorum Manfredi Stolpe nominatus est. Anno 2009 praeses legatorum SPD in senatu terrae factus iam die 6 Octobris 2010 administerium rerum internarum accepit. Die 29 Iulii 2013 Matthias Platzeck praeses ministrorum pronuntiavit se mox a magistratu se abdicturum, quod mense Iunio Ictu affectus noniam tam diu operam dare posset. Dietmarium Woidke successorem proposuit[1]. Die 28 Augusti eiusdem anni a senatus terrae lectus hunc officium adiit[2]. Die 1 Novembris 2019 magistratum praesidis Consilii Foederalis Germaniae iniit[3].
Familia
recensereWoidke uxorem duxit et filiam habet.
Notae
recensereNexus externi
recensere- Pagina personalis
- Curriculum vitae apud www.politische-bildung-brandenburg.de
- Biographia in pagina Administerii rerum internarum Brandenburgi
- Biographia in pagina cancellariae statali Brandenburgi
annis 1945 - 1952 Carolus Steinhoff | Rudolphus Jahn | ab anno 1990 | |
Badenia-Virtembergia: Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides) |Bavaria: Marcus Söder (CSU) |Berolinum: Michael Müller (SPD) |Brandenburgum: Dietmarius Woidke (SPD) |Urbs Hanseatica Brema: Carsten Sieling (SPD) |Hamburgum: Petrus Tschentscher (SPD) |Hassia: Volkerus Bouffier (CDU) |Megalopolis-Pomerania Citerior: Manuela Schwesig (SPD) |Rhenania Septentrionalis et Vestfalia: Henricus Wüst (CDU) | Rhenania-Palatinatus: Maria-Ludovica Dreyer (SPD) |Saravia: Tobias Hans (CDU) |Saxonia: Michael Kretschmer (CDU) | Saxonia-Anhaltinum: Reinerus Haseloff (CDU) |Saxonia Inferior: Stephanus Weil (SPD) |Slesvicum et Holsatia: Daniel Günther (CDU) |Thuringia: Bodo Ramelow (Sinistra) | |