Apoplexia cerebri
Apoplexia cerebri[1][2][3] sive ictus apoplecticus[3] est rapidum muneris cerebri ob turbationem copiae sanguinis in cerebro detrimentum.[4][5] Causa esse potest ischemia (inopia fluctus sanguinis) ab occlusione (thrombosi aut embolia arteriali) effecta, vel haemorrhagia (sanguinis effusio in textum).[6] Ergo adfecta cerebri regio operari non potest, unde aegrotus fortasse unum vel plura membra in uno corporis latere movere (hemiplegia), sermonem intellegere (aphasia receptiva) aut creare (aphasia expressiva), vel unum campi visualis latus videre (hemianopsia) non potest.[7] Ictus hominibus aliquando est gravis morbus, qui multas mortes pluresque invalidos praecipue in civitatibus opulentibus, efficit.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Apoplexia cerebri | |
---|---|
Cognitores | |
Disciplina medica | Neurologiae necessitas medica |
ICD-9 | 434.91 |
ICD-10 | I61-I64 |
Rationes clinicae | |
Infarctus territorialis, arteriae cerebri mediae dextri area, scanner radiis X operante demonstratus. Iconismo medico aegrotantis caput in scanner, pedes eius versus examinatorem iacent, ita infarctus dexter in imagine sinistre visibilis est. | |
Pathologia | ischaemica sive haemorrhagica |
Symptomata | repentina, at diversa: hemiparesis, hemianaesthesia, hemianopsia, aphasia, apathia (initio) |
Therapia | Infarctus ischaemicus: lysis thrombectomia Infarctus haemorrhagicus: antihypertensiva |
Apoplexia cerebri est necessitas medica, auxilium medicum statim pernecesse est.
Indicia
recensere- repentes difficultates videndi
- repentes difficultates deambulandi, imbecillitatis unilateralis et repentini causa
- repens paralysis vultus ac bracchii vel cruris, praecipue torpor solius lateris corporis
- repens delirium
- repentes perturbationes loquendi, scribendi, aut intelligendi
- repentes et vehementes dolores capitis
- repens vertigo
Aetiologia
recensereApoplexiae cerebri causae multae sunt. Saepius sunt hypertensio arterialis, atherosclerosis, diabetes mellitus, fibrillatio atrialis (→embolus). Iuvenes quoque homines in apoplexiam delabi possunt.
Apoplexia cerebri thrombosi causa (Apoplexia ischaemica)
recensereDe hac aetiologia exsistentia atherosclerosis putatur. Thrombosis non improviso sed lente evolvitur, quamquam thrombus crescens eruptus secundo flumine ad apoplexiam embolo causa adducere potest. Duo typi thrombosum noti sunt:
- Morbus vasorum magnorum[8] — Tacta saepissmime sunt arteriae carotides communes ac internae, arteria vertebralis et circulus arteriosus Willisii.
- Morbus vasorum minorum[9] — Tacta sunt vasa minora ut rami circuli arteriosi Willisii, arteria cerebri media, rami arteriae basilaris (e.g. a. cerebelli inferior posterior).
Apoplexia cerebri ruptura vasis sanguinei causa (Apoplexia haemorrhagica)
recensereRuptura vasis sanguinei intracerebralis vel ruptura aneurysmatis cerebralis haemorrhagiam cerebri et symptomata apoplexiae cerebri efficere potest.
Apoplexiae cerebri hominum iuvenum
recensereMorbi sanguinis (mutatio genetica factoris V (Lugduni), mutatio prothrombini, inopia proteini C, inopia proteini S, inopia AT-III), cellularum (MELAS), vasorum (dissectio arteriae carotidis, vasculitides), cordis (endocarditis, cardiomyopathia, foramen ovale patens/persistens), intestini crassi (colitis ulcerosa), cocaini heroinique, infectiones atque graviditas sunt causarum exempli.
Historia
recensereDefinitio annis 1763
recensereI. I. Stahlius et Ioannis Iuncker in opere "Conspectus medicinae theoretico-practicae" scripserunt: "Apoplexia est praeceps et simultanea sensus ac motus per universum corpus talis abolitio, ut patientes vel simul et semel omnem harum rerum usum amittant, vel, si auditus et visus adhuc aliqua signa adsint, motuum tamen voluntariorum plena impotentia laborent; quae motuum plenaria remissio a taedio Principii vitalis a motibus, antea frustra institutis, originem ducit. Derivatur ab, άποπλήτω, percutio." (Tabula CII de apopolexia.)
Notae
recensere- ↑ "I64: Apoplexia cerebri ut haemorrhagia sive infarctus non specificata" apud Stetoskop[nexus deficit] e classificatione ICD-10.
- ↑ Everdingen, J. J. E. van, Eerenbeemt, A. M. M. van den (2012), Pinkhof Geneeskundig woordenboek, ed. decima (Houten: Bohn Stafleu Van Loghum).
- ↑ 3.0 3.1 Arnaudov, G. D. (1964), Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch (Serdicae: Editio medicina et physcultura).
- ↑ What Is a Stroke?. . www.nhlbi.nih.gov/. 26 Martii 2014.
- ↑ What Are the Signs and Symptoms of a Stroke?. . www.nhlbi.nih.gov. 26 Martii 2014.
- ↑ N. R. Sims et H. Muyderman (2009), "Mitochondria, oxidative metabolism and cell death in stroke," Biochimica et Biophysica Acta 1802(1): 80–91 (pmid 19751827; doi:10.1016/j.bbadis.2009.09.003).
- ↑ Donnan G. A., M. Fisher, M. Macleod, et S. M. Davis (Maio 2008). "Stroke". Lancet 371 (9624): 1612–23.
- ↑ Anglice: large vessel disease
- ↑ Anglice: small vessel disease
Bibliographia
recensere- Hamann, Gerhard F., Mario Siebler, et Wolfgang von Scheidt. 2002. Schlaganfall: Klinik, Diagnostik, Therapie, Interdisziplinäres Handbuch. Ecomed Verlagsgesellschaft. ISBN 3609519908.
- Mohr, J. P., Dennis Choi, James Grotta, et Philip Wolf.2004. Stroke: Pathophysiology, Diagnosis, and Management. Novi Eboraci: Churchill Livingstone. ISBN 0-443-06600-0. OCLC 50477349 52990861.
- Warlow, Charles P., Jan van Gijn, Martin S. Dennis, Joanna M. Wardlaw, John M. Bamford, Graeme J. Hankey, Peter A. G. Sandercock, Gabriel Rinkel, Peter Langhorne, Cathie Sudlow, et Peter Rothwell. 2008. Stroke: Practical Management. Ed. 3a. Wiley-Blackwell. ISBN 1-4051-2766-X.
Nexus interni
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad ictum spectant. |
- Diagnosis ac therapia ictus, www.uni-dusseldorf.de
- Apoplexia cerebri apud Open Directory Project