IRM diffusionis

(Redirectum de DWI)

IRM diffusionis vel iconismus resonantia magnetica diffusione pensatus vel, abbreviatura internationali DWI, est, ab anno 1985, sequentia IRM specialis, qua, ope diffusionis molecularum aquae, dissimilitudines imaginis IRM augeantur[1]. Diffusio ad motus molecularum aquae, ut inter spatium extracellulare et intracellulare, spectat. Motus dolosi, ut in apoplexia cerebri, duorum temporum comparatione collocari possint: Sine motu valores aequales sunt et differentia 0 est, cum motu autem differentia >0 apparet. Eo modo regiones diffusionum aquae pathologicarum imago duarum dimensionum computari queat (imaginem vid.). Methodo hac apoplexia cerebri technicis conventionalibus maturius dignosci potest.

DWI: Apoplexia cerebri ope IRM diffusionis dinota: Area alba diffusionem aquae inter spatia cerebri intracellulare et extracellulare detrimento cellularum causa indicat.
DTI: Iconismus tensore diffusionis factus nexus inter partes cerebri collocat.

Varietas est Iconismus tensore diffusionis factus, abbreviatura internationali DTI, quo motus aquae normales (et lineares et regulares) ope vectorum (hic tensorum nominantur) calculari possunt. Iconismus imagines cursuum tractuum nervalium ostendit.

NotaeRecensere

  1. Chilla G. S., Tan C. H., Xu C., Poh C. L. (Iun 2015). "Diffusion weighted magnetic resonance imaging and its recent trend-a survey". Quantitative imagine in medicine and surgery 5 (3): 407-22 

Nexus externiRecensere

  • Iconismus tensore diffusionis factus (Anglice)
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!