Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Apoplexia

Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Indicia ictus (tabula Germanice signata)
Sectio cerebri hominis qui acutum arteriae cerebri mediae ictum passus est, per autopsiam facta
Mortes ex apoplexia per millionem hominum, anno 2012      58-316     317-417     418-466     467-518     519-575     576-640     641-771     772-974     975-1,683     1,684-3,477

Apoplexia cerebri[1][2][3] sive ictus apoplecticus[3] est rapidum muneris cerebri ob turbationem copiae sanguinis in cerebro detrimentum. Causa esse potest ischemia (inopia fluctus sanguinis) ab occlusione (thrombosi aut embolia arteriali) effecta, vel haemorrhagia (sanguinis effusio in textum).[4] Ergo adfecta cerebri regio operari non potest, unde aegrotus fortasse unum vel plura membra in uno corporis latere movere (hemiplegia), sermonem intellegere (aphasia receptiva) aut creare (aphasia expressiva), vel unum campi visualis latus videre (hemianopsia) non potest.[5] Ictus hominibus aliquando est gravis morbus, qui multas mortes pluresque invalidos praecipue in civitatibus opulentibus, efficit.

Index

IndiciaRecensere

  • repentes difficultates videndi
  • repentes difficultates deambulandi
  • repens paralysis vultus ac bracchii vel cruris, praecipue torpor solius lateris corporis
  • repens delirium
  • repentes perturbationes loquendi, scribendi, aut intelligendi
  • repentes et vehementes dolores capitis
  • repens vertigo

AetiologiaRecensere

Apoplexiae cerebri causae multae sunt. Saepius sunt hypertonus, atherosclerosis, diabetes mellitus, fibrillatio atrialis (→embolus). Iuvenes quoque homines in apoplexiam delabi possunt.

Apoplexia cerebri thrombosi causaRecensere

De hac aetiologia exsistentia atherosclerosis putatur. Thrombosis non improviso sed lente evolvitur, quamquam thrombus crescens eruptus secundo flumine ad apoplexiam embolo causa adducere potest. Duo typi thrombosum noti sunt:

Apoplexiae cerebri hominum iuveniumRecensere

Morbi sanguinis (mutatio genetica factoris V (Lugduni), mutatio prothrombini, inopia proteini C, inopia proteini S, inopia AT-III), cellularum (MELAS), vasorum (dissectio arteriae carotidis, vasculitides), cordis (endocarditis, cardiomyopathia, foramen ovale patens/persistens), intestini crassi (colitis ulcerosa), cocaini heroinique, infectiones atque graviditas sunt causarum exempli.

HistoriaRecensere

Definitio annis 1763Recensere

In opere suo, "Conspectus medicinae theoretico-practicae", I. I. Stahlius et Ioannis Iuncker scripserunt: "Apoplexia est praeceps et simultanea sensus ac motus per universum corpus talis abolitio, ut patientes vel simul et semel omnem harum rerum usum amittant, vel, si auditus et visus adhuc aliqua signa adsint, motuum tamen voluntariorum plena impotentia laborent; quae motuum plenaria remissio a taedio Principii vitalis a motibus, antea frustra institutis, originem ducit. Derivatur ab, άποπλήτω, percutio." (Tabula CII de apopolexia)

NotaeRecensere

  1. "I64: Apoplexia cerebri ut haemorrhagia sive infarctus non specificata" apud Stetoskop e classificatione ICD-10
  2. Everdingen, J. J. E. van, Eerenbeemt, A. M. M. van den (2012). Pinkhof Geneeskundig woordenboek (12de druk). Houten: Bohn Stafleu Van Loghum.
  3. 3.0 3.1 Arnaudov, G. D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Serdicae: Editio medicina et physcultura.
  4. N. R. Sims et H. Muyderman (2009), "Mitochondria, oxidative metabolism and cell death in stroke," Biochimica et Biophysica Acta 1802(1): 80–91 (pmid 19751827; doi:10.1016/j.bbadis.2009.09.003).
  5. Donnan G. A., M. Fisher, M. Macleod, et S. M. Davis (Maio 2008). "Stroke". Lancet 371 (9624): 1612–23 .
  6. Anglice: large vessel disease
  7. Anglice: small vessel disease

BibliographiaRecensere

  • Hamann, Gerhard F., Mario Siebler, et Wolfgang von Scheidt. 2002. Schlaganfall: Klinik, Diagnostik, Therapie, Interdisziplinäres Handbuch. Ecomed Verlagsgesellschaft. ISBN 3609519908.
  • Mohr, J. P., Dennis Choi, James Grotta, et Philip Wolf.2004. Stroke: Pathophysiology, Diagnosis, and Management. Novi Eboraci: Churchill Livingstone. ISBN 0-443-06600-0. OCLC 50477349 52990861.
  • Warlow, Charles P., Jan van Gijn, Martin S. Dennis, Joanna M. Wardlaw, John M. Bamford, Graeme J. Hankey, Peter A. G. Sandercock, Gabriel Rinkel, Peter Langhorne, Cathie Sudlow, et Peter Rothwell. 2008. Stroke: Practical Management. Ed. 3a. Wiley-Blackwell. ISBN 1-4051-2766-X.

Nexus interni

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad ictum spectant.