Tractus pyramidalis
Tractus pyramidalis est coniunctio tractus corticospinalis et tractus corticobulbaris. In decussatione pyramidum pars fibrarum nervosarum ad contrarium latum, deinde tractus cerebrospinalis lateralis ad musculorum motus incitandos ducunt. Tractus pyramidalis est pars centralis systematis nervosi motuum voluntariorum. Quo constat, ut quivis motus corporis voluntarii ex haemiphaerio contrario oriantur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Apoplexiae et ischaemicae et haemorrhagicae tractum pyramidalium quoque affligunt. Igitur tractatio ad functionem tractum pyramidalium pariter spectat[1].
Cursus tractus pyramidalis
recensereNervi primi tractus pyramidalis imprimis in area 4 (area motorica Primaria, circiter 40%) corticis cerebri et area 6 (area praemotorica) locata sunt, sed nonnullae fibrae de nucleis basalibus oriuntur. Perikarya nervorum primorum in lamina quinta cellulae pyramidales inveniuntur. De cortice motorico fibrae tum substantiam albam (sive coronam radiatam), deinde crus posteriorem capsulae internae, pedunculum cerebri, pontem et basem oblongatae transeunt. In medulla oblongata pars minor tantum fibrarum tractus corticobulbaris in nucleos nervorum cranialium terminant. Pleraeque tamen fibrarum tractus corticospinalis iter continuant. Antea autem concamerationes duas, pyramides (patroni nominis) formant. Posthac 80% fibrarum nervosarum in decussatione pyramidum ad alterum latus currunt, postibi in medulla spinali tractus corticospinales laterales deorsum.
Notae
recensere- ↑ Jang SH (2014). "The corticospinal tract from the viewpoint of brain rehabilitation". J Rehabil Med 46 (3): 193-9
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Mistichelli D (1709): Trattato dell' apoplessia (Italice)