Arteria cerebri media[1][2] sive arteria cerebralis media[3] est maxima trium praecipuarum arteriarum utriusque lateris cerebri, quae ex arteria carotide interna procedit et per circulum arteriosum cerebri cum arteriis cerebri posterioribus, anterioribus et media alterius lateris connexa est[4]. Abbreviatura internationalis est MCA (de transductione Anglica Latini middle cerebral artery).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Arteria cerebri media
Cognitores
TA A12.2.07.046
Anatomia macroscopica
Providentia cerebri per arteriam cerebri mediam
Providentia cerebri per arteriam cerebri mediam.
Circulus arteriosus

Dividitur cursus arteriae in segmenta quattuor M1 - M4. Arteria cerebri media lobos cerebri frontalem, parietalem, et temporalem irrigat.

Occlusio repentina ischaemiam parenchymatis cerebralis cum apoplexia cerebri perficit, saepe cum hemiparesi (debilitatione partiali) vel etiam hemiplegia (debilitatione completa) contralaterali. Cum arteria cerebri media sinistra occlusa aphasia quoque cum hemiparesi/hemiplegia dextra (contralaterali) observatur.

Circulus arteriosus

recensere
 
Circulus arteriosus cerebri hominis ab imo visus, ex quo versus sinistram imaginis arteria cerebri media (dextra) oritur
  Conferatur pagina principalis: Circulus arteriosus.

Circulus arteriosus, plene primum ab Thoma Willisio descriptus, est anulus vasorum arterialium, basi cerebri situs, sanguinem arterialem per arterias cerebri utramque anteriorem, utramque mediam, et utramque posteriorem in cerebrum distribuendi. Recipit circulus vasa affluentia arteriae carotis internae ambae velut basilarem.

Cursus arteriae cerebri mediae

recensere

Separantur segmenta quattuor M1, M2, M3, et M4 cursu:

  1. His (1895). Die anatomische Nomenclatur. Nomina Anatomica. Der von der Anatomischen Gesellschaft auf ihrer IX. Versammlung in Basel angenommenen Namen. Lipsiae: Verlag von Veit & Comp.
  2. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  3. Kopsch, F. (1941). Die Nomina anatomica des Jahres 1895 (B.N.A.) nach der Buchstabenreihe geordnet und gegenübergestellt den Nomina anatomica des Jahres 1935 (I.N.A.) (3. Aufgabe). Lipsiae: Georg Thieme Verlag.
  4. Schiebler, T. H. et Schmidt, W. (editores) (1983) Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen (editio tertia). Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!